라틴어 문장 검색

Bessus vero et ceteri facinoris eius participes vehiculum Darei adsecuti coeperunt hortari eum, conscenderet equum et se hosti fuga eriperet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 17:1)
Sed ad Pharnabazum et Autophradaten profectus Agis triginta argenti talento decemque triremes inpetravit, quas Agesilao fratri misit, ut in Cretam navigaret, cuius insulae cultores inter Lacedaemonios et Maccdonas diversis studiis distrahebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:9)
Amphoterum cum Cypriis et Phoeniciis navibus in Peloponnesum navigare, Meneta tria milia talentum ad mare deferre iusserat, ut ex propinquo pecuniam Antipatro subministraret, quanta illi opus esse cognovisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:25)
Ceterum praeter hanc speciem ripis praesidentis exercitus ingens navigantes terror invaserat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 7:1)
Terruisset alium obducta nox caelo, cum ignoto amne navigandum esset, forsitan hoste eam ipsam ripam, quam caeci atque inprovidi petebant, tenente.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 29:1)
"Cum per Hellespontum navigaremus, de paucitate nostra cogitandum fuit:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:28)
Iam vestem detraxerat corpori proiecturus semet in flumen, amicique, ut exciperent eum, haud procul nabant, adparebatque anceps periculum tam nataturi quam navigare perseverantis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 13:1)
Quarto, postquam navigare coeperat, die pervenit in regionem desertam quidem ab incolis, sed frumento et pecoribus abundantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 4:1)
Cratero deinde imperat rex, haud procul amne, per quem erat ipse navigaturus, copias duceret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 4:1)
navigabant ergo omnium, per quae ferebantur, ignari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 2:1)
Post haec cupido incessit regi per Pallacopam amnem ad Arabum confinia navigandi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:88)
Perdicca pueros equos iussit conscendere et cum paucis amicorum ad Leonnatum pervenit, iam firmiore praesidio vim propulsaturus, si quis inferret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 5:1)
discat eques placidi conscendere terga magistri ...
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 438:1)
et sol aetherias medius conscenderat arces.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 468:1)
saepe illam perhibent ardenti corde furentem clarisonas imo fudisse ex pectore voces, ac tum praeruptos tristem conscendere montes unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus, tum tremuli salis adversas procurrere in undas mollia nudatae tollentem tegmina surae, atque haec extremis maestam dixisse querelis, frigidulos udo singultus ore cientem:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION