라틴어 문장 검색

His ita promissis, diem certam statuit, qua ad auxilium contra Brodoan Christianum conduceret exercitum, et Turcorum legiones ab obsidione Hasart, Domino Deo suo Jesu Christo auxiliante, effugaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:3)
Praeses autem civitatis Triple gloriosae atque divitiosae, intelligens legiones fidelium ante muros et portas civitatis multo intervallo consedisse, ad primos exercitus Godefridum ducem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:1)
Tandem Sarraceni hoc impetu et jactu perspicientes muros graviter concuti et minui, saccos stipala paleaque refertos, ac navium funes magnae grossitudinis, strictim densatos, maris et moenibus affigentes, opposuerunt, quatenus impetum et jactum mangenarum molliter exciperent, et nequaquam muris moenibusque nocerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 18:4)
inventa vero iniquitate, ex justitia vera Dei subsecuta est ultio, qua et sanctificata est legio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:8)
Hac praemonitione gentilis principis dux et universi rectores Christiani exercitus rem praecaventes, edictum in omni catholica legione statuunt, ut, quicunque de peregrinis praedam ante praelium contigerit, auribus et naribus truncatus puniatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:6)
Horum infinita pars cum victa cederet, insecutione Christianorum oppressa, spe salutis et causa effugendi, ad naves et maritima contendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:5)
Hi, collectione navium e diversis terris et regnis contracta, scilicet ab Antwerpia, Tyla, Frisia, Flandria, per mare Provincialibus in terra S. Aegidii, de potestate comitis Reymundi, associati, navigio in circuitu orbis terrae usque ad ipsam urbem Laodiceae appulsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:14)
Post haec dux volens adhuc amplius urgere et subjugare civitatem Ascalonem, et caeteras urbes sub regno Babyloniae deprimere et debellare Joppen, quae vulgariter Japhet dicitur, antiquo ex termino dirutam reaedificari murisque muniri constituit, quatenus illic portus navium fieret, et ab hac caeteris gentilium civitatibus locus esset resistendi ac nocendi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 24:3)
Audita hac infamia crudeli et devastatione intolerabili, quae regno Bulgarorum ab his inferebatur, et querimonia suorum, imperator ad primates et magistratus legionis direxit nuntia, quatenus in his non ultra morarentur regionibus, castellis et civitatibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:5)
Imperator vero plurimis injuriis saepius concitatus, timens ne tot ac tantis copiis vis diversarum nationum augeretur, et sic audaciores facti, aut [0607B] avaritia aut aliqua occasione assumpta, insurgentes in civitatem Constantinopolim rebellarent, admonuit eos ne ultra in locis his aut littore remanerent, sed quantocius abhinc migrantes, in terminis Cappadociae et Romaniae apud portum Civitot et Rufinel hospitati moram facerent, donec adfuturae legiones et copiae cum eis simul in unum confluerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 8:1)
Hoc praesidio illaeso et non superato ab universa legione relicto, Turci vehementer laetati sunt, quoniam munitio sua frustra a [0610A] Christianis turmis vallata, nunc illaesa et invicta remansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 16:5)
Tam atroci fama combustionis et perditionis catholicae [0612A] legionis in castris divulgata, exterriti sunt universi principes Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 24:5)
Comes vero Reymundus per abrupta montium et ima convallium Synoplum cum Turcopolis imperatoris Graeciae, omnibus sociis et principibus praetermissis, ingrediens pernoctavit, et die crastina navem ascendens, per mare Constantinopolim advectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 44:4)
Verum dehinc septem diebus evolutis, rex ab Assur exiens, navem, quae dicitur buza, ascendit, et cum eo Godericus pirata de regno Anglia, ac vexillo hastae praefixo et elato in aere ad radios solis usque Japhet cum paucis navigavit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 18:1)
Interea dum haec obsidio ageretur, ducentae naves Christianorum navigio Joppen appulsae sunt, ut adorarent in Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION