라틴어 문장 검색

quod autem altera epistula purgas te non dissuasorem mihi emptionis Neapolitanae fuisse sed auctorem moderationis, urbane, neque ego aliter accepi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 3:1)
is fuit Catinensis, sed est una cum reliquis Neapolitanis civis R. factus decurioque Neapoli ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 30 1:2)
itaque et augur postea fieri volui, quod antea neglexeram, et eum honorem, qui a senatu tribui rebus bellicis solet, neglectum a me olim nunc mihi expetendum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 18:7)
nam ut ille Gracchus augur, postea quam in istam provinciam venit, recordatus est quid sibi in campo Martio comitia consulum habenti contra auspicia accidisset, sic tu mihi videris in Sardinia de forma Numisiana et de nominibus Pomponianis in otio recogitasse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 1:6)
quo quidem etiam maturius venimus, quod erat constitutum si ventus esset Lucullo in Neapolitanum mihi in Pompeianum navigare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 12:4)
coronati Neapolitani fuerunt, nimirum etiam Puteolani;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:2)
itaque augurem Tiresiam, quem sapientem fingunt poëtae, numquam inducunt deplorantem caecitatem suam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 115:2)
15) 395 26 Nasica v. Cornelius Neapolis, Neapolitani 261 8 Necessitas 347 22 Nemeaeus leo 290 27 386 1 Neoptolemus 280 1. 10 Neptunus, Neptunii equi 274 14 315 6 398 19 Nestor 407 12 Nicocreon v. Timocreon Nioba 349 14 Niptra v. Pacuvius Nobilior v. Fulvius Numa 362 11 Oceanus 231 19 240 25 Octavius, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, I. NOMINA PROPRIA142)
Modo nuntiatus est Silius Italicus in Neapolitano suo inedia finisse vitam.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 1:1)
Te quidem, ut scribis, ob hoc maxime delectat auguratus meus, quod M. Tullius augur fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 4:1)
Auguribus Phoebus, Phoebe venantibus adsit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 242)
Dic age, nocturnae, quicumque es, imaginis augur, Siquid habent veri, visa quid ista ferant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 513)
nocturnae sic dixit imaginis augur, Expendens animo singula dicta suo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 515)
"inesse solent, ad primam vocem timidas advertitis aures, et visam primum consulit augur avem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권96)
augur erat (nomen longis intercidit annis, nuper ab Etrusca venerat exul humo), ille caprum mactat, iussae sua terga puellae pellibus exsectis percutienda dabant, luna resumebat decimo nova cornua motu, virque pater subito nuptaque mater erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권288)

SEARCH

MENU NAVIGATION