라틴어 문장 검색

cum enim solidus exit, contignationibus arescentibus aut pandatione sidentibus, permanens structurae soliditate dextra ac sinistra secundum se facit in pavimentis necessario rimas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장5)
Sin autem in craticiis tectoria erunt facienda, quibus necesse est in arrectariis et transversariis rimas fieri, ideo quod, luto cum linuntur, necessario recipiunt umorem, cum autem arescunt, extenuati in tectoriis faciunt rimas, id ut non fiat, haec erit ratio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장33)
Vaporem autem et nebulas et umores ex terra nasci haec videtur efficere ratio, quod ea habet in se et calores fervidos et spiritus inmanes refrigerationesque et aquarum magnam multitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장7)
cum enim aurae matutinae cum sole oriente ad oppidum pervenient et his ortae nebulae adiungentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent, efficient locum pestilentem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장4)
ceterum nebula sub idem ferme tempus quo pridie exorta conspectum terrae ademit, et ventus premente nebula cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 378:2)
Principio quoniam tenuem constare minutis corporibus docui multoque minoribus esse principiis factam quam liquidus umor aquai aut nebula aut fumus - nam longe mobilitate praestat et a tenui causa magis icta movetur, quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION