라틴어 문장 검색

is autem erit excelsus et non nebulosus, non pruinosus regionesque caeli spectans neque aestuosas neque frigidas sed temperatas, deinde si vitabitur palustris vicinitas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장3)
Hoc autem ita esse ex eo licet animadvertere, quod, sub tectis cum sint aquarum fontes aut etiam sub terra palustris abundantia, ex his nullus surgit umor nebulosus, sed in apertis hypaethrisque locis, cum sol oriens vapore tangat mundum, ex umidis et abundantibus excitat umores et eos conglobatos in altitudinem tollit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장28)
item in eo loco ignis factus si fuerit et percalefacta terra et adusta vaporem nebulosum ex se suscitaverit, is locus habebit aquam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장35)
Posuit hoc verbum L. Accius poeta in Pragmaticis appellarique sicinnistas ait nebuloso nomine, credo propterea nebuloso, quod, sicinnium cur diceretur, obscurum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, III 4:1)
nimborumque nubium, ut et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 801)
aut ad nimbos refertur distinctione mutata, ut distinguamus 'nimbi suspensi'. scitantem participium pro participio est, id est scitaturum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1142)
commixta grandine nimbus secundum Iunonem 'his ego nigrantem commixta grandine nimbum'. et bene etiam grando adicitur, quia poterat nimbus contemni facilius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1611)
contra in octavo, ubi ad laetitiam descendit Venus, claro eam nimbo circumdatam dicit, ut at Venus aetherios inter dea candida nimbos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5962)

SEARCH

MENU NAVIGATION