라틴어 문장 검색

Cum peteret patriae missicius arva Ravennae, Semiviro Cybeles cum grege iunxit iter.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCI1)
Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
Hinc septem dominos videre montis Et totam licet aestimare Romam, Albanos quoque Tusculosque colles Et quodcumque iacet sub urbe frigus, Fidenas veteres brevesque Rubras, Et quod virgineo cruore gaudet Annae pomiferum nemus Perennae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV4)
Grande iugum domita Dacus cervice recepit, Et famulum victrix possidet umbra nemus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXVI4)
Sic Tiburtinae crescat tibi silva Dianae Et properet caesum saepe redire nemus, Nec Tartesiacis Pallas tua, Fusce, trapetis Cedat et inmodici dent bona musta lacus;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVIII1)
Elysium possidet ambo nemus.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XL3)
Pallida ne Cilicum timeant pomaria brumam Mordeat et tenerum fortior aura nemus, Hibernis obiecta notis specularia puros Admittunt soles et sine faece diem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XIV1)
Non horti neque palmitis beati, Sed rari nemoris, Priape, custos, Ex quo natus es et potes renasci, Furaces, moneo, manus repellas Et silvam domini focis reserves:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XL1)
Tu colis Elysios nemorisque habitator amoeni Esse tuo primum nunc sine fratre cupis;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LI4)
Auctorem dominumque nemus sentire videtur:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI3)
Nec fetu nemorum gaudent nec mitibus herbis, Concordem satiat sed rudis agna famem.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXI3)
Sed strage nemorum pineaque conpage, Ut navigare Tucca balneo possit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXV2)
Aemiliae gentes et Apollineas Vercellas Et Phaethontei qui petis arva Padi, Ne vivam, nisi te, Domiti, dimitto libenter, Grata licet sine te sit mihi nulla dies:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XII1)
Accipe Callaicis quidquid fodit Astur in arvis, Aurea quidquid habet divitis unda Tagi, Quidquid Erythraea niger invenit Indus in alga, Quidquid et in nidis unica servat avis, Quidquid Agenoreo Tyros inproba cogit aheno:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XVII2)
O nemus, o fontes solidumque madentis harenae Litus et aequoreis splendidus Anxur aquis, Et non unius spectator lectulus undae, Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LI5)

SEARCH

MENU NAVIGATION