라틴어 문장 검색

tibia continuis succumbat rauca choreis, et sint nequitiae libera verba tuae, dulciaque ingratos adimant convivia somnos;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1012)
flamma per incensas citius sedetur aristas, fluminaque ad fontis sint reditura caput, et placidum Syrtes portum et bona litora nautis praebeat hospitio saeva Malea suo, quam possit vestros quisquam reprehendere cursus et rabidae stimulos frangere nequitiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 194)
ipsam illam dissimulationem tribulosissimam fore, quo facilius exitiosam suscitarent illi persuasionem securitatis.1 quibus agnitis proripit sese atque in convicia subita prorumpens:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 6:5)
tu modo fac memineris multiplicato me faenore re-munerandum, quoque id facilius possis voluptuosiusque, opus est ut sine dissimulatione lectites, sine fine lecturias;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 5:2)
igitur praefata venerabilis fratris mei nunc iam presbyteri Agrippini, ne iniuriosum sit dixisse nequitiis, certe fatigatur argutiis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Pragmatio salutem 2:1)
quo fit, ut se illi voluptuosius turba postponat superiorum, sermonem maximo temperamento cum conloquente dispensat, in quo non patitur ullam aut verecundiam externus aut familiaris iniuriam, aut credulus invidiam aut curiosus repulsam aut suspiciosus nequitiam, aut peritus calumniam aut imperitus infamiam, simplicitatem columbae in ecclesia servat, in foro serpentis astutiam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 4:2)
In felice felicitas est innocentia, nequitia ipsa poena sui est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, I8)
Nequitia poena maxima ipsamet sui est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N11)
Nequitia ipsa poena sui est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 399)
De vestra vobis dissimulatione praescribitur non esse quod nec ipsi audetis eruere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 2:1)
Tanta est enim voluptatium vis, ut et ignorantiam protelet in occasionem et conscientiam corrumpat in dissimulationem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:2)
quia, nisi prius ignis concupiscentiae a mente deferueat, dignum se congregationi fratrum aestimare non debet, qui se grauari per nequitiam prauae uoluntatis uidet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:26)
ad Aequos inde, veteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos, versa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine missitaverant simul cum iis Samniti auxilia et post Hernicos subactos universa prope gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 661:1)
pretio redituri estis eo unde ignavia ac nequitia abistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 733:1)
namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem videtur posse hic ad nequitiam adducier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 22)

SEARCH

MENU NAVIGATION