라틴어 문장 검색

nec video quare clarus orator duratos muria pisces nitidius esse crediderit quam ipsum id quod vitabat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 42:1)
quare, quidquid erit sententiis populare, verbis nitidum, figuris iucundum, translationibus magnificum, compositione elaboratum, velut institor quidam eloquentiae intuendum et paene pertractandum dabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 76:1)
sed cum idem frequentissime plura significent (quod συνωνυμία vocatur), iam sunt aliis alia honestiora, sublimiora, nitidiora, iucundiora, vocaliora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 80:1)
nam primum acuto, secundum nitido, tertium copioso, deinceps hilari, iucundo, accurato diversum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 112:2)
eius primi sunt gradus in eo quod velis concipiendo et exprimendo, tertius, qui haec nitidiora faciat, quod proprie dixeris cultum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 124:2)
sed illud quoque, de quo in argumentis diximus, similitudinis genus ornat facitque sublimem, floridam, iucundam, mirabilem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 137:1)
quae quidem cum ita est ab ipsa nobis concessa natura, ut indocti quoque ac non sentientes ea frequenter utantur, tum ita iucunda atque nitida, ut oratione quamlibet clara proprio tamen lumine eluceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 223:2)
nam et humilibus interim et vulgaribus est opus, et quae nitidiore in parte videntur sordida, ubi res poscit, proprie dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 10:4)
sunt etiam lenis et nitidi et compositi generis non pauci amatores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 45:3)
Isocrates in diverso genere dicendi nitidus et comptus et palaestrae quam pugnae magis accommodatus omnes dicendi veneres sectatus est, immerito;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 80:1)
at Messala nitidus et candidus et quadam modo praeferens in dicendo nobilitatem suam, viribus minor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 114:3)
quid enim prodest, esse verba et Latina et significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis, in quae iudicem duci formarique volumus, consentiant, si genus sublime dicendi parvis in causis, parvum limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, minax supplicibus, summissum concitatis, trux atque violentum iucundis adhibeamus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 3:2)
alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut assueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et vigilias imperes, deficiant et quaerant unctores suos nudumque sudorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 173:1)
quapropter ne illis quidem nimiunn repugno, qui dandum putant nonnihil etiam atque auribus nitidius atque adfectius . non ad priores Catone Gracchisque, sed ne ad hos ipsos oratorem adligandum puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 211:1)
tertium alii, medium ex duobus, alii floridum (namque id appellant) addiderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 224:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION