라틴어 문장 검색

Cornua Sarmatici ter perfida contudit Histri, Sudantem Getica ter nive lavit equum;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI7)
Albae leone flammeo calent luces Tostamque fervens Iulius coquit messem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXII3)
Si quid nostra tuis adicit vexatio rebus, Mane vel a media nocte togatus ero Stridentesque feram flatus aquilonis iniqui Et patiar nimbos excipiamque nives.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXII1)
Lintea si sumes, nive candidiora loquetur, Sint licet infantis sordidiora sinu.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXII4)
Setinos, moneo, nostra nive frange trientes:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CIII Colum nivarium1)
Attenuare nives norunt et lintea nostra:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CIV Saccus nivarius1)
et torrere parant flammis et frangere saxo multi hysteroproteron putant, non respicientes superiora, quia dixit undis Cererem esse corruptam, quam necesse fuerat ante siccari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1791)
qui tamen etiam contra hoc illo se tuentur exemplo nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo et volunt etiam hic hysteroproteron esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1792)
et quia apud maiores nostros molarum usus non erat, frumenta torrebant et ea in pilas missa pinsebant, et hoc erat genus molendi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1795)
quidam ne hysteroproteron sit, alios torrere, alios frangere accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1798)
sane his versibus 'tum Cererem corruptam undis' et 'torrere parant flammis et frangere saxo' ius pontificum latenter attingit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 17910)
cum autem dicit 'Cererem corruptam undis' et 'torrere p. f. et f. s.', quid aliud ostendit, quam mox eos sine fermento panem coxisse, qui omnes fruges corruptas protulerunt?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 17912)
nix 'nivis' facit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2501)
unde factum est, ut nives quae cadunt Graece χιόνεσ appellentur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2508)
quae tamen nives, repraesentantes virginis vitam priorem, montibus magis inhaerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2509)

SEARCH

MENU NAVIGATION