라틴어 문장 검색

Aderat ibi nobiscum Iuliani sectator, iuvenis promptus et proficiens et offendens iam in eo, quod ille aput Iuliani aures in praecipiti stare et subitaria dictione periculum sui facere audebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 6:1)
Dixit ibi quispiam nobiscum sedens amicus meus in libro se Gavi De Origine Vocabulorum VII.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVII 5:1)
Tum de volgo quispiam nobiscum ibi adsistens non sane ignobilis, Quanta, inquit, licentia audaciaque Caecilius hic fuit, cum 'fronte hilaro,' non 'fronte hilara' dixit et tam inmanem soloecismum nihil veritus est!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 4:1)
Erat nobiscum vir bonus ex peripatetica disciplina, bene doctus et Aristotelis unice studiosissimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 3:1)
Venerat tum nobiscum ad eandem cenam Antonius Iulianus rhetor, docendis publice iuvenibus magister, Hispano ore florentisque homo facundiae et rerum litterarumque veterum peritus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 3:1)
Rex Hispaniae (ne dubitetis) nobiscum coniunctus erit, incertus quo regis Galli ambitio progressura sit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 4:8)
Verum absit ut eorum damnum aut nocumentum cogitemus, aut bello illos impetere in animo habeamus, aliter quam ut illos nobiscum una a tyrannide et oppressione vindicemus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 19:2)
Et nunc, frater, audi me, et loquemur de hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus ex Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam ".
(불가타 성경, 토빗기, 6장13)
Cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra, ut faciatis coram illo veritatem, tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius. Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum, et confitemini illi in toto ore vestro.
(불가타 성경, 토빗기, 13장6)
Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
(불가타 성경, 호세아서, 12장5)
Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: " Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum.
(불가타 성경, 호세아서, 14장3)
Et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui mirabilia fecit vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum.
(불가타 성경, 요엘서, 2장26)
Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis.
(불가타 성경, 아모스서, 5장14)
Et dixit Aggaeus nuntius Domini secundum mandatum Domini populo dicens: “ Ego vobiscum, dicit Dominus ”.
(불가타 성경, 하까이서, 1장13)
Sed et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus, et confortare, Iesua fili Iosedec sacerdos magne, et confortare, omnis popule terrae, dicit Dominus exercituum; et facite, quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 하까이서, 2장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION