라틴어 문장 검색

Quid hac adulatione profecit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 96:1)
C. enim Caesar villam in Herculanensi pulcherrimam, quia mater sua aliquando in illa custodita erat, diruit fecitque eius per hoc notabilem fortunam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 130:3)
Nihil in uno iudicabis notabile aut foedum, quod genti suae publicum est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 159:4)
Non est enim, quod magis aliena iudices adulatione nos perire quam nostra.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 17:2)
Omnem operam dedi, ut me multitudini educerem et aliqua dote notabilem facerem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 10:4)
At contra sapientium remissae voluptates et modestae ac paene languidae sunt compressaeque et vix notabiles, ut quae neque accersitae veniant nec, quamvis per se accesserint, in honore sint neque ullo gaudio percipientium exceptae ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 59:1)
In nullo enim hoc fiebat notabilius.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 2:1)
adeo quicquid insolitum est etiam in turba notabile est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 9:8)
Aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam ut multa adulatione animus eius permulceretur, seruandum tamen aliquem modum, ne conrueret ratio et accideret tale aliquid quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae set castigatae sunt.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 6:1)
eo ore cui se debet salus publica humilia in adulationem uerba summittes?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 3:12)
modo subdolis salutationibus pasci, modo crepantes adulationum bullas ut recognoscens libenter audire, modo serica et gemmas et pretiosa quaeque trapezitarum involucra rimari et quasi mercaturus inspicere prensare, depretiari 2 devolvere, et inter agendum multum de legibus, de temporibus, de senatu, de principe queri, quod se non prius quam discuterent ulciscerentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 8:2)
praecipue gloriam nobis parvam ab historia petere 2 fixum, quia per homines clericalis officii temerarie nostra iactanter aliena, praeterita infructuose praesentia semiplene, turpiter falsa periculose vera dicuntur, est enim huiusmodi thema [vel opus], 3 in quo bonorum si facias mentionem, modica gratia paratur, si notabilium, maxuma offensa, sic se illi 4 protinus dictioni color odorque satiricus admiscet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 5:1)
Si non de mendacio erubescit adulatio eiusmodi hominem deum appellans, timeat saltim de infausto.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 3:2)
referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis et desideratas humi iacentium adulationes, etiam victis Macedonibus graves, nedum victoribus, et foeda supplicia et inter vinum et epulas caedes amicorum et vanitatem ementiendae stirpis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 258:1)
inter censores M. Livium et Claudium Neronem notabilis discordia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha20)

SEARCH

MENU NAVIGATION