라틴어 문장 검색

Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto fiant ut possint ictu discludere turris, disturbare domos, avellere tigna trabesque et monimenta virum commoliri atque ciere, exanimare homines, pecudes prosternere passim, cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint, expediam neque [te] in promissis plura morabor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:9)
unde et ἀκερσικόμης, quod numquam radii possunt a fonte lucis avelli:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 47:2)
illa usque minatur Et tremefacta comam concusso vertice nutat, Vulneribus donec paulatim evicta supremum Congemuit traxitque iugis avulsa ruinam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:3)
At bello audacis populi vexatus et armis, Finibus extorris, conplexu avulsus Iuli, Auxilium inploret, videatque indigna suorum Funera:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 5:3)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:4)
vento nimio abies aut quercus avellitur, cannam nulla facile frangit procella.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 6:2)
si avellatur, sensum accipit a carne quam deserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:4)
contra qui capillo sunt rariore non eo facile nudantur nutriente humore, quod φλέγμα vocitatur, sed fit illis cita canities:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:2)
Deinde qui in metallo aeris morantur semper oculorum sanitate pollent, et quibus ante palpebrae nudatae fuerant illic convestiuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:3)
Avulsae cecidere manus, exsectaque lingua Palpitat, et muto vacuum ferit aera motu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:78)
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:21)
Gens Hetrusca fuga trepidi nudata Libonis, Iusque sui pulso iam perdidit Umbria Thermo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:11)
Tu quoque commissae nudatam deseris arcem, Scipio, Nuceriae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:17)
Non anchora voces Movit, dum spissis avellitur uncus arenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:35)
Nam vicina operi belloque intacta priore Inter nudatos stabat densissima montes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION