라틴어 문장 검색

Heroum ingentes animos et tristia bella Pieridum labor exhausit, versuque sonore Jussit et aeterna numerorum assurgere pompa:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 1:5)
Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquie salue fient.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:31)
Annuntiavit enim Christus Iesus et locutus est, et multiplicati sunt super numerum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:14)
Diuitis ingenii uena Ptholomeus inundans, Deuectus superas curru racionis in arces, Colligit astrorum numeros, loca, tempora, cursus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:7)
Quis, fidei nexu ciuilia bella refrenans, Et fratrum rixas, elementis oscula pacis Indidit et numeri nodo meliore ligauit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:17)
Dextra manus librat trutinam que singula pensat In numero, forma, mensura, pondere, causa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:6)
Forma, figura, modus, numerus, mensura decenter Membris aptatur et debita munera soluit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:4)
Et nisi sponte meis obnoxia legibus essent Astra poli, celique uices, septemque planete Ordine, pace, fide, numero nexuque ligati, Omnia fortuitis ruerent incerta minis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:12)
Que pingant elementa note, que nomina signent, Quis claudat numerus, quis congruit ordo, potestas Que sit, et has species certo sub canone claudit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:21)
Quomodo diversas species uox induit una, Quam gravis accentus infra demittit, acutus Erigit, in gyrum fert circumflexus eandem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:27)
Que numeri uirtus, que lex, quis nexus et ordo, Nodus, amor, racio, fedus, concordia, limes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:16)
Quo modo concordi numerus ligat omnia nexu, Singula componit, mundum regit, ordinat orbem, Astra mouens, elementa ligans animasque maritans Corporibus, terras celis, celeste caduco;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:17)
Quis numerus numerans censetur, quis numeratus, Quis repetit, quis distribuit, quis colligit, aufert, Addit et ad primum radices extrahit ortum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:21)
Quo iuris merito uel qua racione uocetur Femina par numerus, impar mas, uirgo Minerua;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:22)
Cur animam, celum, racionem, gaudia, uitam Impare sub numero prudentum dogma figuret;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION