라틴어 문장 검색

Quod cum moleste ferret, ordinatis tunc Sclavorum et Herioldi rebus ipsoque in Saxonia dimisso, cum ad Franconofurd palatium venisset, Bernhardum regem Italiae, nepotem suum, qui et ipse cum eo in Saxonia fuerat, ad cognoscendum, quod nuntiabatur, Romam mittit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 230:2)
Quo comperto Bernhardus rex missa manu per Winigisum ducem Spolitinum et seditionem illam sedavit et eos ab incepto desistere fecit, quaeque gesta erant, per legatos suos imperatori nuntiavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 234:2)
Nuntiataque defectione Abodritorum et Sclaomiri comitibus tantum, qui iuxta Albim in praesidio residere solebant, ut terminos sibi commissos tuerentur, per legatum mandavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 245:1)
Interea cum imperator venatione peracta de Vosego Aquasgrani reverteretur, nuntiatum est ei, Bernhardum nepotem suum, Italiae regem, quorundam pravorum hominum consilio tyrannidem meditatum iam omnes aditus, quibus in Italiam intratur, id est clusas, impositis firmasse praesidiis atque omnes Italiae civitates in illius verba iurasse;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:1)
quae qualiter gesta fuerint, per legatos suos imperatori nuntiare curavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 256:5)
Nuntiatum est etiam, Theodorum sanctae Romanae ecclesiae primicerium et Leonem nomenclatorem, generum eius, in patriarchio Lateranense primo excaecatos ac deinde fuisse decollatos et hoc eis ob hoc contigisse, quod se in omnibus fideliter erga partes Hlotharii iuvenis imperatoris agerent;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 290:1)
Suppo dux Spolitinus decessisse nuntiatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 297:4)
Caeterum legatos Abodri*torum, qui vulgo Praedenecenti vocantur et contermini Bulgaris Daciam Danubio adiacentem incolunt, qui et ipsi adventare nuntiabantur, ilico venire permisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 300:3)
Cumque ad sedandos ac mitigandos Gothorum atque Hispanorum in illis finibus habitantium animos Helisachar abbas cum aliis ab imperatore missus multa et propria industria et sociorum consilio prudenter administrasset, Bernhardus quoque Barcinonae comes Aizonis insidiis et eorum, qui ad eum defecerant, calliditati ac fraudulentis machinationibus pertinacissime resisteret atque eorum temerarios conatus irritos efficeret, exercitus a rege Sarracenorum Abdiraman ad auxilium Aizoni ferendum missus Caesaraugustam venisse nuntiatur, supra quem Abumarvan regis propinquus dux constitutus ex persuasionibus Aizonis haud dubiam sibi victoriam pollicebatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 321:6)
Et dum domnus apostolicus et imperator Papiae civitati essent, subito eis nuntiatur Karlomannum imperatori cum manu valida superveniri.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:6)
Iohannes papa ab Lantberto duce Spolitanorum iniuriatus Franciam venit, eiusque adventus Hludowico regi nuntiatur, qui tunc morabatur circa Ligerem propter Nortmannos.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:1)
Missis itaque exploratoribus, nuntiant redire eos honustos a praeda.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:4)
Hac vero patrata victoria, quia multos contigit ibi ruere Nortmannos, rex ovans repedavit trans Hisam, perpauci vero Dani, qui evasere, interitum suorum nuntiavere in castra, indeque Nortmanni Hludowicum regem adolescentem timere coeperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:11)
et antequam civibus eius obitus nuntiaretur, a Nortmannis deforis praedicatur episcopum esse mortuum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:6)
Quod statim imperatori nuntiatum est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION