라틴어 문장 검색

in gestu etiam nonnulli putant idem vitium inesse, cum aliud voce aliud nutu vel manu demonstratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 184:4)
simulanti variantique conatus in latera atque in terga incurrere datur et arma avocare et velut nutu fallere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 21:2)
quippe non manus solum, sed nutus etiam declarant nostram voluntatem et in mutis pro sermone sunt, et saltatio frequenter sine voce intelligitur atque adficit, et ex vultu ingressuque perspicitur habitus animorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 213:1)
etiam eius nutus non caret vitio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 218:3)
Hic enim dubitationis moras, vocis flexus, varias manus, diversos nutus actor adhibebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 329:5)
postremo omnes, socii atque hostes, credere illi aut mentem divinam esse aut deorum nutu cuncta portendi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장5)
omnes virtutes suas undique expandat, ut ubicumque infesti aliquid orietur, illic parata praesidia sint et ad nutum regentis sine tumultu respondeant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:5)
stat nunc Sipyli vertice summo flebile saxum, et adhuc lacrimas marmora fundunt antiqua novas, colit impense femina virque numen geminum, tuque ante omnis, pater ac rector fulmine pollens, cuius nutu simul extremi tremuere poli, generis nostri, Iuppiter, auctor, cape dona libens abavusque tuam non degenerem respice prolem.
(세네카, 아가멤논 7:16)
haec tot milia gladiorum, quae pax mea comprimit, ad nutum meum stringentur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 3:7)
Habebat enim vera secum bona, in quae non est manus iniectio, at quae dissipata et direpta ferebantur, non iudicabat sua sed adventicia et nutum fortunae sequentia.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 25:2)
asperum et acrem et nunc subducto retrorsus sanguine fugatoque pallentem, nunc in os omni calore ac spiritu verso subrubicundum et similem cruento, venis tumentibus, oculis nunc trepidis et exsilientibus, nunc in uno obtutu defixis et haerentibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 22:2)
auditus visusque, voltu, nutu, obstinatione tacita incessuque ipso prodest.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 50:5)
no timere nutus cuius obsequium meus haud ferre posset fata post fratris dolor scelere interempti, cuius imperium tenet et sorte gaudet auctor infandae necis.
(세네카, 옥타비아 2:15)
tibi numen incruenta summisit suum et dedit habenas imperi facili manu nutuque terras maria subiecit tuo.
(세네카, 옥타비아 7:41)
fracta per poenas metu parere discet principis nutu sui.
(세네카, 옥타비아 12:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION