라틴어 문장 검색

MeliboeusFortunate senex, ergo tua rura manebunt, et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus limosoque palus obducat pascua iunco!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS34)
Praesertim incertis si mensibus amnis abundans exit et obducto late tenet omnia limo, unde cavae tepido sudant humore lacunae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:18)
vomis et inflexi primum grave robur aratri tardaque Eleusinae matris volventia plaustra tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 5:2)
Bis vitibus ingruit umbra, bis segetem densis obducunt sentibus herbae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:7)
Si non ingentem foribus domus alta superbis mane salutantum totis vomit aedibus undam, nec varios inhiant pulchra testudine postis inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera, alba neque Assyrio fucatur lana veneno nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 22:3)
Ecce autem duro fumans sub vomere taurus concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem extremosque ciet gemitus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:14)
rapiamus, amici, Occasionem de die dumque virent genua et decet, obducta solvatur fronte senectus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 133)
sic et ex insequentibus amplificatio ducitur, siquidem tanta vis fuit vini erumpentis, ut non casum adferret aut voluntatem sed , ubi minime deceret, vomendi, et cibus non recens, ut accidere interim solet, redderetur, sed usque in posterum diem redundaret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 171:1)
aut enim plus facto dicimus, ut vomens frustis esculentis suum et tribunal implevit, et geminique minantur caelum scopuli;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 287:1)
nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra exspectantibus hanc quoque adiiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 287:3)
nam et vomens frustis esculentis suum et tribunal implevit * * * et contra (nam frequentius utar iisdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu atque consistent magis insurgebat, si verteretur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 301:2)
atque ille quidem omnibus eiusdem operis auctoribus abstulit nomen et fulgore quodam suae claritatis tenebras obduxit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 73:1)
Licet alter diu manserit, alterum statim obduxeris et in eum in quo scriptus est pulverem sol veris, in eadem uterque forma fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 27:2)
Tu illam nivem non putas callum iocineribus obducere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:2)
quae modo partes eius exiguas, si in transcursu strinxit, obducit, modo plus tegit, si maiorem partem sui obiecit, modo excludit totius adspeetum, si recto libramento inter solem terrasque media successit.
(세네카, 행복론, Liber V 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION