라틴어 문장 검색

quae conloquia occulta et legationes infames quidem erant, sed quid actum esset quidve inter reges convenisset, ignorabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 295:1)
atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae mihique obiectent lenocinium facere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3121)
Tu urbanus vero scurra, deliciae popli, rus mihi tu obiectas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 123)
Ah, cave tu illi obiectes nunc in aegritudine, te has emisse.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2231)
atque ego istum agrum tibi relinqui ob eam rem enixe expeto, ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 246)
Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves, sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant, me germanam meam sororem in concubinatum tibi, si sine dote , dedisse magis quam in matrimonium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 280)
tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 283)

SEARCH

MENU NAVIGATION