라틴어 문장 검색

visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae velut dis quoque simul cum patria relictis oblivioni dederant, et aut Romana sacra susceperant aut fortunae, ut fit, obirati cultum reliquerant deum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 327:1)
si leniter ducta res sine populari strepitu ad consules redisset, aut bellis interpositis aut moderatione consulum in imperiis exercendis posse in oblivionem tribunorum plebem adduci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 444:1)
volgo fremere aut in perpetuum arma bellumque oblivioni danda iugumque accipiendum, aut iis cum quibus de imperio certetur nec virtute nec patientia nec disciplina rei militaris cedendum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 401:1)
pavor fugaque occupaverat animos et tanta omnium oblivio ut multo maior pars Veios in hostium urbem, cum Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad coniuges ac liberos fugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 419:2)
quid alia quae auspicato agimus omnia fere intra pomerium, cui oblivioni aut cui neglegentiae damus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 560:1)
volgata dein religio a pollutis, nec matronis solum sed omnis ordinis feminis, postremo in oblivionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 317:1)
ea non maiore cura praecepta ab ducibus sunt quam a militibus observata, brevique tanta concordia coaluerant omnium animi ut prope in oblivionem veniret qua ex condicione quisque esset miles factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 479:1)
qui pavor hic, qui terror, quae repente qui et cum quibus pugnaretis oblivio animos cepit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 201:1)
auferat omnia inrita oblivio, si potest;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 437:2)
interfectos, filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam, cetera stupra virginum matronarumque oblivioni dentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 270:1)
oblivio deorum capiat pectora vestra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 582:2)
communiter ab utrisque petit abstinerent bello et oblivione praeteritorum discordias finirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 51:2)
et alia eodem auxilia Romanis ex omnibus undique Graeciae populis convenerunt, quorum pleraque - adeo parva erant - in oblivionem adducta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 598:3)
Sin autem cuneorum adiectionibus et detractionibus correptiones dierum aut crescentiae ex cuneis non probabuntur fieri, quod cunei saepissime vitia faciunt, sic erit explicandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장30)
lethaeo perfusa p. somno plena oblivionis, quod apud inferos per Lethaeum fluvium animabus praestetur oblivio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 781)

SEARCH

MENU NAVIGATION