라틴어 문장 검색

(1) Ad primum dicendum, quod quidem multa et quoad nos infinita consideranda essent, sed considerantur paucissima, quibus oboediunt alia, et ex illis pronosticabilis habetur coniecturatio.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 11:1)
Verbum autem Dei pascitur animae virtutibus, quoties obedientem sibi et opimam invenerit, et carpit fructus ejus, atque his delectatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:17)
Nostra sunt itaque quae in philosophorum litteris praestant:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 5:5)
ne videretur promisisse potius quod impetraverat, quam quod promiserat, praestitisse.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:48)
Nam legimus aliis locis appositos fuisse ad populum suum, sed isti non tam praestantes:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:5)
utpote qui se humiliavit factus obediens usque ad mortem, longe uniuscujusque nostrum dissimilis, quia nos frustra extollimur mente carnis inflati.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:14)
Pharao propter moram in obediendo arguitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 1:1)
Octavus est homo, habet rationabile quo praestet caeteris, habet et quinque corporis sensus, habet etiam vocem, habet et generandi gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:5)
Namque si spectes singula quae in hominis forma ad usum aliquem composita videntur, ut oculi ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad loquendum, ita usus ministrant, ut praestent decorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:1)
hominis enim causa esse praecepta sunt, ut eorum subjectione humana praestaret conditio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 4:2)
Hoc impetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, servabat epistulas, ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 3:2)
Huius sepulcrum reguli, quem itinera struxisse rettulimus, Segusione est moenibus proximum, manesque eius ratione gemina religiose coluntur, quod iusto moderamine rexerat suos, et asscitus in societatem rei Romanae, quietem genti praestitit sempiternam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 7:1)
Quia igitur res magnae quas per Gallias virtute felicitateque correxit, multis veterum factis fortibus praestant, singula serie progrediente monstrabo, instrumenta omnia mediocris ingenii (si suffecerint) commoturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 2:1)
Incusent iura clementiam, sed imperatorem mitissimi animi legibus praestare ceteris decet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 12:3)
ubi paulatim adulescens rationem recte vivendi, sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et scrupulosa, acumine nimio praestans, immensum quantum memoria vigens, benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator olim ex adulto iamque maturum audiret, honesta suadentem et recta, nulla vel venia certe digna peccasset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION