라틴어 문장 검색

sed, quid et Plutarchus noster, vir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est ut id quoque audias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 5:1)
deque ea re ex libris, in quibus scriptum est an omnibus patris iussis obsequendum sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 1:2)
in quibusdam parendum, quibusdam non obsequendum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 5:2)
nihil necesse esse patri obsequi et parere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 6:2)
Media igitur sententia optima atque tutissima visa est, quaedam esse parendum, quaedam non obsequendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 13:1)
Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater iubeat, obsequendum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 20:1)
Noster autem, qua est rerum omnium verecunda mediocritate, ne si Aelii quidem, Cincii et Santrae dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse ait contra perpetuam Latinae linguae consuetudinem, neque se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XV 6:1)
Eam rem propterea notavi, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum pueritiae, iuventae, senectae, ex ista censione Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVIII 3:1)
Vir bonus, inquit, praestare debet ne mentiatur, prudens, ne mendacium dicat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XI 4:2)
DRACO Atheniensis vir bonus multaque esse prudentia existimatus est iurisque divini et humani peritus fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 2:1)
Quam caste autem ac religiose a prudentissimis viris quid esset furtum definitum sit, praetereundum non puto, ne quis eum solum esse furem putet, qui occulte tollit aut clam subripit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 20:1)
Propterea versus istos Sophocli, prudentissimi poetarum, in ore esse habendos dicebat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 7:1)
̓Ακοινονόητοι, inquit, homines estis, cum ignoratis prudentis et cauti patrisfamilias esse, quod emere velit empturum sese negare propter competitores emptionis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 5:3)
Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum visa est deponendam esse opinionem vanam quam ille ingentibus victoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Iove.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 4:1)
Quae, malum, autem ratio fuit vocantibus nolle obsequi quos confiteare ius habere prendendi?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION