라틴어 문장 검색

Saepius et tectis penetralibus extulit ova angustum formica terens iter et bibit ingens arcus et e pastu decedens agmine magno corvorum increpuit densis exercitus alis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:10)
namque morantes Martius ille aeris rauci canor increpat et vox auditur fractos sonitus imitata tubarum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 4:2)
Phoebus volentem proelia me loqui victas et urbis increpuit lyra, ne parva Tyrrhenum per aequor vela darem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 151)
"ergo negatum vincor ut credam miser, Sabella pectus increpare carmina caputque Marsa dissilire nenia."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1710)
Ad hoc maledictis increpabat omnis bonos, suorum unumquemque nominans laudare;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장6)
Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장1)
Simul consul quasi nullo imposito omnia prouidere, apud omnis adesse, laudare et increpare merentis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장7)
Pone ista, quae nos obstupefaciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:6)
non aliter illam intueor obstupefactus quam ipsum interim mundum, quem saepe tamquam spectator novus video.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 6:3)
At vos ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis adtoniti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:2)
Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit, sed quantum plurimum potest evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis velut novis obstupefieri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 8:3)
Si quis viderit hanc faciem altiorem fulgentioremque quam cerni inter humana consuevit, nonne velut numinis occursu obstupefactus resistat et, ut " fas sit vidisse," tacitus precetur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 4:1)
Aliqua benigna facta, aliqua humana, aliqua fortia nos obstupefecerant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 5:6)
sulcata, vibrant aequora et latera increpant dirimuntque canae caerulum spumae mare.
(세네카, 아가멤논 10:10)
Vos domus formosa, tamquam nec ardere nec ruere possit, insolentes, vos opes, tamquam periculum omne transcenderint maioresque sint vobis quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna, obstupefaciunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 139:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION