라틴어 문장 검색

Claudius, signo proposito pugnae ac paucis adhortatus milites, tribus simul portis eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 313:2)
Lentuli circumeuntes Peloponnesi oppida, cum sine discrimine omnes civitates adhortarentur ut, quo animo qua fide adiuvissent Romanos Philippi primum, deinde Antiochi bello, eodem adversus Persea iuvarent, fremitum in contionibus movebant, Achaeis indignantibus eodem se loco esse, qui omnia a principiis Macedonici belli praestitissent Romanis, quo Messenii atque Elii, qui et Macedonis Philippi bello hostes fuissent Romanis et pro Antiocho postea arma adversus populum Romanum tulissent ac,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 391:1)
cum victor equestri proelio rex parvo momento si adiuvisset debellatum esse clamaret, et opportune adhortanti supervenit phalanx quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 647:1)
Perseus una tantum spe Bisaltarum auxilii temptata, ad quos nequiquam miserat legatos, in contionem processit Philippum secum filium habens, ut et ipsos Amphipolitanos et equitum peditumque qui aut se persecuti aut fuga eodem delati erant adhortando animos confirmaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 563:1)
Libanvs Sicut tuom vis unicum gnatum tuae superesse vitae sospitem et superstitem, ita ted obtestor per senectutem tuam perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam, si quid med erga hodie falsum dixeris, ut tibi superstes uxor aetatem siet atque illa viva vivos ut pestem oppetas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 11)
obsecro vos ego, mi auxilio, oro obtestor, sitis et hominem demonstretis, quis eam abstulerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 98)
nunc te obtestor, Euclio, ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam, ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 10140)
Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio, ne tu istunc hominem perduis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 586)
isque illi amanti suo hospiti morem gerit nosque opera consilioque adhortatur, iuvat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 131)
At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom, ut, tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiam et tibi eventuram hoc anno uberem messem mali, ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 216)

SEARCH

MENU NAVIGATION