라틴어 문장 검색

24. "Postremo, quoniam regi certo persuasum est vos eum pauperem nolle, qui vos divites esse cupit, minime dubitat quin curae vobis futurum sit ut reditus sui, tam ex vectigalibus quam alias, conserventur et augeantur, atque insuper ut subsidia pecuniaria, si postulet occasio, alacriter conferatis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 24:1)
Sed interim, ut copias Anglas sursum deorsum iactarent et defatigarent, eas levis armaturae equitibus adoriebantur et vexabant, in quibus certaminibus tamen plerunque detrimenta acceperunt, potissimum per sagittarios Anglorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 26:6)
Sed in fine anni quarti rex iterum ordinum conventus egit, non (ut videtur) ob aliquam occasionem tum emergentem, sed praecipitatis et abruptis comitiis praecedentibus propter apparatus belli Brittanici rex cogitavit se non satis ampliter subditos suos legibus bonis hactenus remunerasse, quae semper ei fuerunt pro retributione erga subditos propter pecunias ab ipsis collatis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 5:2)
Leges enim eius (si quis attentius eas introspiciat) ex prudentia profunda ortas inveniet, neque vulgaris esse naturae, non occasione aliqua praesente stimulante latas, sed vere ex providentia futuri, ut status eius regni indies fieret magis florens et beatus, ex more legislatorum temporibus antiquis et heroicis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 5:6)
14. Neque obiecerat adhuc rex curam aut spem de rebus Britannaicis, verum occasiones consilio et arte vincere annisus est (quamvis arma sua infelicter cesserant), atque regem Gallum, licet victoria ipsa non potuisset, tamen victoriae fructu privare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:1)
Dominus Cordesius ad occasionem arripiendam paratus erat (quam partim ipsemet instruxerat), et continuo auxilia summisit ampliora quam, si res ex improviso gesta fuisset, tanta festinatione cogere potuisset, praefectis copiarum mandans ut oppida inter Galliam et Brugas caperent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:7)
Carolus interim (postquam theologos suos consuluisset, atque ab iis edoctus fuisset istiusmodi fictitiam consummationem potius inventum quoddam aulicum esse quam apud ecclesiam receptam) magis solide rem agressus est, et secretis et callidis instrumentis (tam matronis scilicet quam consiliariis), primo conscientiae et honoris scrupulum amovere conatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:6)
Rex interim animi dubius erat quid de nuptiis Britanniae iudicaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:7)
4. "Interim ambitionem eius in commodum nostrum convertamus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 4:1)
7. Interea ordines parlamenti sine mora flammam conceperunt, inde ab antiquo belli Gallici cupidi, atque etiam praesente occasione excitati ut honorem regis et regni ex amissione Britanniae (ut putabant) imminutum repararent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:1)
Ipse interim ad expeditionem suam regalem in Galliam accingebatur, nuncium hunc de inopia et pusillis viribus Maximiliani ad tempus supprimens.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 17:5)
Ita (licet illud minime fuisset) occasionem saltem puero ministrare poterat (quod scilicet subinde regis Edwardi filius lustricus, aut ioco fortasse filius vocaretur) cogitationes tales arripiendi et fovendi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:10)
Interim non omisit ea parare et instruere, non solum in regno Hiberniae, verum etiam in aula Galliae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:32)
At Carlus, postquam de persona et incoeptis Perkini audiisset (satis ex sese promptus ad occasiones quascunque arripiendas in detrimentum regis Angliae, atque a Friono instigatus, et ante a ducissae Margaritae artibus allectus) statim misit quendam Lucam una cum Friono isto (de quo diximus) tanquam legatos ad Perkinum, qui eum de regis Caroli bono in eum animo certiorem facerent, quodque auxilia abunde mittere decrevisset ad recuperandum regnum suum e manibus Henrici, coronae Angliae usurpatoris et Galliae hostis, invitans eum ut ad se in regnum Galliae veniret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:3)
Hoc rex faciebat partim ut nihil honore suo indignum fieri permitteret, qui haud parum perstringi posset si quis ad coronam Angliae praetensor eum ex tam propinquo lacesserit, atque interim ipse cum natione in quae praetensor ille se ostentaret amicitiam non interrumperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION