라틴어 문장 검색

nec consul, ut qui id ipsum oppugnatione comminanda quaesisset, moram certamini fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 71:1)
oppidanos, diem noctem eosdem tuentes moenia, non vulnera modo sed etiam vigiliae et continens labor conficiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 581:3)
cum operibus lentior oppugnatio esset, scalas per manipulos dividi praetor iussit, ut corona undique moenia aggressurus, eo magis suffecturam ad id multitudinem ratus, quod, qua parte palus urbem cingit, nec attinebat oppugnari nec poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 696:1)
ipse ab ea parte, qua duae turres quodque inter eas muri fuerat corruerat, duo milia militum delectorum admovit, ut eodem tempore, quo ipse transcendere ruinas conaretur, concursu adversus se oppidanorum facto, scalis vacua defensoribus moenia capi parte aliqua possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 697:1)
haud segniter oppidani vim eius arcere parant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 698:1)
tum vero pudore coeptae temere et inconsulte oppugnationis castrorum Perseus extemplo circumegit aciem et prima impedimenta ire, deinde peditum signa ferri iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 709:1)
cum exercitus parte profectus in Achaiam Phthiotim Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antronas voluntate incolentium recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 750:3)
postquam nec ut dederent se compellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat diripuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 4:1)
deinde Oaeneum perventum est, quod sine iusta oppugnatione capi non poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 217:2)
haec spem ad resistendum oppidanis dabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 219:1)
quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium impediebant, magna eorum variis casibus absumpta est, et qui supererant labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 220:1)
revocatis igitur in naves militibus omissaque Thessalonicae oppugnatione Aeniam inde petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 125:1)
huius novi praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 148:1)
obsidio igitur parabatur, et opera ad oppugnationem fieri coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 154:1)
nec Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 311:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION