라틴어 문장 검색

ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum grauis poenas reddat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장49)
Si amicum bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda, nec si bonos liberos extuli, in illorum locum impietas succedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 23:9)
aiebat enim manifestum esse e lege et de officio patris quaeri et fingi quasdam controuersias, in quibus pater furiosus probari non possit, nec absolui tamen propter impietatem nimiam, libidinem foedam.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 12:7)
MARVLLVS decenter hoc disits simul obiciens fratri impietatem:
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 7:7)
itaque illum, qui quaereret pudicis dolorem ex inpudicitia, contumacibus ex seruitute, piissimo patri tormentum quaesisse ex filiorum impietate;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 14:5)
mali rursus non effugiunt impietatem, quamvis aras sanguine multo cruentaverint.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 49:3)
et parentes suos non amare impietas est, non adgnoscere insania !
(세네카, 행복론, Liber III 6:2)
Minime, sed impietas sequentium temporum commendationem omnis prioris officii sustulit.
(세네카, 행복론, Liber VI 14:3)
Aliquando sua praesidia in ipsos consurrexerunt perfidiamque et impietatem et feritatem et, quidquid ab illis didicerant, in ipsos exercuerunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 147:3)
Non possum tamen, cum omnes circumierim Caesares, quibus fortuna fratres sororesque eripuit, hunc praeterire ex omni Caesarum numero excerpendum, quem rerum natura in exitium opprobriumque humani generis edidit, a quo imperium adustum atque eversum funditus principis mitissimi recreat clementia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 103:1)
Hunc potius modum servet, qui nec impietatem imitetur nec insaniam et nos in eo teneat habitu, qui et piae mentis est nec motae.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 113:3)
veniet invisum Scelus suumque lambens sanguinem Impietas ferox Errorque et in se semper armatus Furor - hoc hoc ministro noster utatur dolor.
(세네카, Hercules Furens 1:48)
saeculo premimur gravi, quo scelera regnant, saevit impietas furens, turpi libido Venere dominatur potens, luxuria victrix orbis immensas opes iam pridem avaris manibus, ut perdat, rapit.
(세네카, 옥타비아 6:18)
quid, modo quae nostris opprobria nexerit armis, et, famulos inter femina trita suos, coniugii obsceni pretium Romana poposcit moenia et addictos in sua regna Patres?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1113)
matrona incedit census induta nepotum et spolia opprobrii nostra per ora trahit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 136)

SEARCH

MENU NAVIGATION