라틴어 문장 검색

incipit esse quodammodo παρωͺδή, quod nomen ductum a canticis ad aliorum similitudinem modulatis abusive etiam in versificationis ac sermonum imitatione servatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 82:3)
imitatio morum alienorum, quae vel, ut alii malunt, μίμησισ dicitur, iam inter leniores adfectus numerari potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 104:5)
sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est per relationem, nisi quod frequentius asseverat quam eludit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 105:1)
quid sit igitur potius quam numerus, sed oratorius numerus, ut enthymema rhetoricus syllogismus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 314:2)
ego certe, ne calumniam cadam, qua ne M. quidem Tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum de compositionis dixero numero et ubicunque iam dixi,oratorium dicere intelligar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 314:3)
sed quia omnem compositionem oratoriam constare pedibus dixi, aliqua de his quoque;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 336:1)
proximam deinde imitationem, novissimam scribendi quoque diligentiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 4:3)
repetamus autem et retractemus, et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione mollita et velut confecta, memoriae imitationique tradatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 20:4)
idem laetus ac pressus, iucundus et gravis, copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 47:3)
namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi et sententiis densus et in iis quae a sapientibus tradita sunt paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 69:1)
sed mihi longe magis orator probari in opere suo videtur, nisi forte aut illa iudicia, quae Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimaeo non omnibus oratoriis numeris sunt absolutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 71:2)
nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 109:2)
multa, si cum iudicio legatur, dabit imitatione digna Cassius Severus, qui si ceteris virtutibus colorem et gravitatem orationis adiecisset, ponendus inter praecipuos foret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 117:2)
neque enim dubitari potest, quin artis pars magna contineatur imitatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 134:2)
similem raro natura praestat, frequenter imitatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 136:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION