라틴어 문장 검색

quia nihil determinant, sed monent tantum de separabilitate unius naturae ab altera.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 367:6)
Fallit operatio maxime (praesertim post diligentem naturarum inquisitionem) propter male determinatas et mensuratas corporum vires et actiones.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:12)
Quamdiu enim repleta fuerint corpora illa spiritu agili, qui singulas eorum partes cujuscunque generis ipse ut dominus totius ordinat et cohibet, tamdiu non coeunt heterogenea propter fraenum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 452:2)
per quem partes in corpore aliquo praedominantes et imperantes reliquas partes fraenant, domant, subigunt, ordinant, et cogunt eas adunari, separari, consistere, moveri, collocari, non ex desideriis suis, sed prout in ordine sit et conducat ad bene esse partis illius imperantis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:2)
unde subtiliores misturae et schematismi ordinati gigni possint et educi, ad exemplum naturae et imitationem operum solis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:11)
Ista enim inaequalitas ordinata revera filia coeli est, et generationis mater;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:2)
Sed cum logica nostra doceat intellectum et erudiat ad hoc, ut non tenuibus mentis quasi claviculis rerum abstracta captet et prenset (ut logica vulgaris), sed naturam revera persecet, et corporum virtutes et actus eorumque leges in materia determinatas inveniat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:3)
Quae omnia manifesto tendunt ad maiestatem imperii minuendam et auctoritatem magistratuum labefactandam, cum tamen omnis legitima potestas sit a Deo ordinata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:7)
Atque insuper in eum modum dispositi et ordinati ut rationes impensaram exhibitae aestimatione sint minores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:6)
Pugna ad Actium orbis imperium determinavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 14:7)
Sed sit numerus eorum qui negotia coloniae procurant et ordinant moderatus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:42)
Altitudo autem monticelli triginta pedum esto, atque in vertice domicellus elegans extruatur cum caminis venuste ordinatis et absque multo vitro.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 5:10)
Literae e contra generalia nimis praecipiunt nisi ab experientia determinentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:12)
Gradus honoris imperialis sic vere et optime ordinantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:2)
probationum seriem ordinare;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION