라틴어 문장 검색

ferunt Vettium Valentem lascivia in praealtam arborem conisum, interrogantibus quid aspiceret, respondisse tempestatem ab Ostia atrocem, sive coeperat ea species, seu forte lapsa vox in praesagium vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장8)
subvectaque utensilia ab Ostia et propinquis municipiis pretiumque frumenti minutum usque ad ternos nummos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장4)
namque ab lacu Averno navigabilem fossam usque ad ostia Tiberina depressuros promiserant squalenti litore aut per montis adversos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장2)
Nemora vero et luci et secretum ipsum, quod Aper increpabat, tantam mihi adferunt voluptatem, ut inter praecipuos carminum fructus numerem, quod non in strepitu nec sedente ante ostium litigatore nec inter sordes ac lacrimas reorum componuntur, sed secedit animus in loca pura atque innocentia fruiturque sedibus sacris.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 1:1)
effectisque raptim Liburnicis adsequitur Anicetum in ostio fluminis Chobi, tutum sub Sedochezorum regis auxilio, quem pecunia donisque ad societatem perpulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장3)
ab Ostia oram Campaniae legens inbecillitate Augusti nuntiata paulum substitit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 1:1)
huc cum ab Ostia nauigaret, uehementi circio bis paene demersus est, prope Liguriam iuxtaque Stoechadas insulas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 17장 2:1)
destinarat etiam Ostia tenus moenia promouere atque inde fossa mare ueteri urbi inducere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 16장 1:3)
classiarios uero, qui ab Ostia et Puteolis Romam pedibus per uices commeant, petentes constitui aliquid sibi calciarii nomine, quasi parum esset sine responso abegisse, iussit posthac excalciatos cursitare;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 3:3)
Atque ille utendum animis, dum spe calerent, ratus ad Pelusium ostium penetrat, simulans a Dareo se esse praetorem missum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 30:4)
insulam ostio amnis obiectam auro abundare, inopem equorum esse - singulos eos conpererant ab iis, qui ex continenti traicere auderent, singulis talentis emi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 13:2)
Iamque vix triginta ab urbe stadia aberat, cum Nearchus occurrit, quem per Oceanum et Euphratis ostia Babylonem praemiserat, oravitque, ne fatalem sibi urbem vellet ingredi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:81)
non Scythicas ferus ille domos nec ad ostia Ponti tendit iter, falsae sed captum laudis amore
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 755:1)
'nos' ait 'ad Scythici' Tirynthius 'ostia ponti raptat iter;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 603:1)
vasta super tellus, longum (ne defice coeptis) aequor, et ipse procul, verum dabit ostia Phasis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 627:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION