라틴어 문장 검색

se priora et toties iactata super optinenda Armenia nunc omit- tere, quoniam dii, quamvis potentium populorum arbitri, possessionem Parthis non sine ignominia Romana tradidissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 24장2)
'Neque illius' inquit 'sermonis mei paenitentiam ago, neque aut Secundum aut Maternum aut te ipsum, Aper, quamquam interdum in contrarium disputes, aliter sentire credo.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 15장 2:1)
agitasse Gaium Caesarem de intranda Britannia satis constat, ni velox ingenio mobili paenitentiae, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 4:1)
missus igitur Petronius Turpilianus tamquam exorabilior et delictis hostium novus eoque paenitentiae mitior, compositis prioribus nihil ultra ausus Trebellio Maximo provinciam tradidit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 3:1)
nec poena semper, sed saepius paenitentia contentus esse;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 3:3)
nos integri et indomiti et in libertatem, non in paenitentiam bellaturi;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 5:2)
daret malorum paenitentiae, daret bonorum consensui spatium:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 32장5)
igitur Sequanis Aeduisque ac deinde, prout opulentia civitatibus erat, infensi expugnationes urbium, populationes agrorum, raptus penatium hauserunt animo, super avaritiam et adrogantiam, praecipua validiorum vitia, contumacia Gallorum inritati, qui remissam sibi a Galba quartam tributorum partem et publice donatos in ignominiam exercitus iactabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장11)
redditi plerisque ordines, remissa ignominia, adlevatae notae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장2)
deiecti in terram militum vultus ac plus tristitiae quam paenitentiae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장4)
postera die haud ambigua Othoniani exercitus voluntate et qui ferociores fuerant ad paenitentiam inclinantibus missa legatio;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장4)
nec ullis tantorum criminum probationibus in paenitentiam versus seram veniam post scelus quaerebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 63장5)
illos esse campos, in quibus abolere labem prioris ignominiae, ubi reciperare gloriam possent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장2)
nam ignominiam consumpsistis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장9)
tanto acrior apud maiores, sicut virtutibus gloria, ita flagitiis paenitentia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION