라틴어 문장 검색

Palmaque vestibulum aut ingens oleaster obumbret, Ut cum prima novi ducent examina reges, Vere suo, ludetque favis emissa iuventus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 4:1)
statuarque tumulo non maestus et atrox, sed hilaris et coronatus, et pro memoria mei nec consulat quisquam nec roget.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 6:3)
[exuberant] fruges nostrum ad morem praeterque eas balsamum et palmae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장4)
enatam inter iuncturas lapidum ante domum suam palmam in conpluuium deorum Penatium transtulit, utque coalesceret magno opere curauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 92장 1:5)
Apud Mundam Diuus Iulius castris locum capiens cum siluam caederet, arborem palmae repertam conseruari ut omen uictoriae iussit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 11:1)
Forte Puteolanum sinum praeteruehenti uectores nautaeque de naui Alexandrina, quae tantum quod appulerat, candidati coronatique et tura libantes fausta omina et eximias laudes congesserant:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 2:1)
nihilo minus urbem praetextatus et laurea coronatus intrauit positumque in Saeptis tribunal senatu astante conscendit ac medius inter duos consules cum Augusto simul sedit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 17장 2:4)
murmillonem e ludo rudibus secum battuentem et sponte prostratum confodit ferrea sica ac more uictorum cum palma discucurrit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 2:2)
a fratris memoria per omnem occasionem celebratam comoediam quoque Graecam Neapolitano certamine docuit ac de sententia iudicum coronauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 2:4)
perfidiae uero tantae, ut non modo argentarios pretiis rerum coemptarum, sed et in praetura mercede palmarum aurigarios fraudauerit, notatus ob haec et sororis ioco querentibus dominis factionum repraesentanda praemia in posterum sanxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 5장 2:1)
neque dissimulabat uelle se palmarum numerum ampliari;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 2:1)
neque eo setius coronatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 24장 2:3)
Instituit et quinquennale certamen Capitolino Ioui triplex, musicum equestre gymnicum, et aliquanto plurium quam nunc est coronatorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 4:1)
' sed et Capitolino certamine cunctos ingenti consensu precantis, ut Palfurium Suram restitueret pulsum olim senatu ac tunc de oratoribus coronatum, nullo responso dignatus tacere tantum modo iussit uoce praeconis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 1:4)
nonnumquam in pueri procul stantis praebentisque pro scopulo dispansam dexterae manus palmam sagittas tanta arte derexit, ut omnes per interualla digitorum innocue euaderent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 19장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION