라틴어 문장 검색

Rhenus fluvius Alpinis imbribus auctus ultra solitum exundavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 233:4)
quae res illum tam graviter exacerbavit, ut adfirmaret se numquam posthac Albim fluvium transiturum neque ad palatium venturum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 245:3)
quem iuxta Dravum fluvium iter agentem parva manu adgressus pluribus interfectis et avertit et de illa provincia fugavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 254:3)
Borna vero dux Dalmatiae cum magnis copiis ad Colapium fluvium Liudewito ad se venienti occurrens in prima congressione a Guduscanis deseritur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 255:1)
Quibus domum reversis Carniolenses, qui circa Savum fluvium habitant et Foroiuliensibus pene contigui sunt, Baldrico se dediderunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:9)
Cui hiems in tantum prolixa successit et aspera, ut non solum minores rivi ac mediocres fluvii, verum ipsi maximi ac famosissimi amnes, Rhenus videlicet ac Danubius Albisque ac Sequana caeteraque per Galliam atque Germaniam oceanum petentia flumina, adeo solida glacie stringerentur, ut tricenis vel eo amplius diebus plaustra huc atque illuc commeantia velut pontibus iuncta sustinerent;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 275:2)
In regione Thuringorum quodam in loco iuxta fluvium cespis longitudine pedum quinquagenum, latitudine quattuordenum, altitudine sesquipedali de terra sine manibus et praecisus et sublatus est et ab eo loco, in quo sumptus est, viginti quinque pedum spatio distans inventus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 276:2)
Comites marcae Hispanicae trans Sicorim fluvium in Hispania profecti vastatis agris et incensis compluribus villis et capta non modica praeda regressi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 281:1)
per Moenum fluvium usque ad Franconofurd secunda aqua navigavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 317:7)
Post haec Scaldum fluvium intrant et omnem Bracbantisiorum terram incendio et ferro delent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:3)
Contra quem Hugo abba cum sociis ac dominis et copioso exercitu venire non distulit, apudque monasterium sancti Quintini resederunt, Hludowicus vero rex et eius exercitus supra fluvium Hisam, et nuntiis intercurrentibus praedicti reges in unum conveniunt et pacis foedera inter se procurante Hugone abbate firmant, regratiatis his qui a se disciverant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 9:4)
Ianuarii Camaracum ingressi incendiis et occisionibus tam civitatem quam monasterium sancti Gaugerici vastantes atque cum infinita praeda ad castra sua reversi omnia monasteria supra Hisscar fluvium devastant, fugatis ac interfectis habitatoribus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:5)
At Nortmanni omnia prospera agentes cum magno exercitu fluvium Sumnam mense Iulio transeunt, cuncta vastantes more solito usque prope civitatem Belvagorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:2)
Hludowicus vero rex cum exercitu transiens Hisam fluvium Latverum tendere coepit, quo credebat Nortmannos redire.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:3)
Et quia necdum eorum naves advenerant, cum navibus in Sequana repertis fluvium transierunt et sedem sibi firmare non desistunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION