라틴어 문장 검색

referunt si vera parentes, hanc urbem insano nullus qui Marte petivit laetatus violasse redit;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:188)
non ita di Getici faxint manesque parentum, ut mea converso relegam vestigia cursu.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:198)
alter in alterius redditur ore parens, et nova germanis paribus discrimina praebens divisit vultus cum pietate faber.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam13)
pater adfuit aether terraque maternum sedula iuvit onus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam19)
quodsi notus amor provexit in astra Laconas, Aenean Phrygio raptus ab igne pater, si vetus Argolicos inlustrat gloria fratres, qui sua materno colla dedere iugo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam20)
maternis numquam satiabere donis dedite Musarum studio nimiumque parentis aemule?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae27)
inde Caledoniis, Australibus inde parentum cingeris exuviis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae20)
tales sceptriferi visurae tecta parentis limen Honoriades penetrant regale sorores.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae67)
nam spurcos avidae lambit meretricis hiatus consumens luxu flagitiisque domum et, quas fallacis collegit lingua parentis, has eadem nati lingua refundit opes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Curetium3)
sic quippe laborat maternis studiis nec dedignatur equestres moliri phaleras genero latura decorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De equo dono dato4)
adspice nunc, quacumque micas, seu circulus Austri, magne parens, gelidi seu te meruere Triones, adspice:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:268)
per quinque recurrens ostia barbaricos vix egerit unda cruores, confessusque parens Odothaei regis opima rettulit exuviasque tibi.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:382)
nam pater, excusso saluit cum tegmine proles ovaque maternus rupit hiulca tepor, protinus implumes convertit ad aethera nidos et recto flammas imperat ore pati.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 1:2)
fortunate parens, primos cum detegis ortus, adspicis Arcadium;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:70)
iussuque parentis Pallas et inflexo quae terret Maenala cornu addunt se comites.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:122)

SEARCH

MENU NAVIGATION