라틴어 문장 검색

Prius ergo quam pariat bonum, hoc est, reverentiam Deo debitam;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:18)
Per Cain parricidialis populus intelligitur Judaeorum, qui Domini et auctoris sui et secundum Mariae virginis partum fratris, ut ita dicam, sanguinem persecutus est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:5)
Adjecit, inquit, parere Abel, hoc est, meliorem Eva quae graviter ante peccaverat, ex se generavit sententiam ut superioris sententiae aboleret errorem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:2)
Ecce Virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emanuel:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:6)
Si fuerint, inquit, uni homini duae uxores, una earum dilecta, et altera odibilis, et pepererint ei ambae filios dilecta et odibilis, et primitivus fuerit filius mulieris odibilis;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:2)
Recognosce, anima, partus tuos, et odibilis istius mulieris quaere mysterium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:8)
Ibi recumbebat Eva priusquam culpam crearet et pareret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:19)
Denique hos partus offerri debere ad quos sexus distinctio nihil conferat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:17)
Neque enim hi nos corporei coitus, conceptus partusque sanctificant, quibus vulva feminea deflorato pudore virginitatis aperitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:3)
Neque rursus sola virilis est gratia, mulier autem sanctificationis aliena est, aut utriusque sexus confusa natura est, ut uterque corporeos fundatur in partus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:6)
et cum sexum non habeat, utriusque sexus munera repraesentat, nubit, concipit, parit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:3)
ita est quaedam virtus animae quae velut quodam vulvae genitalis secreto cogitationum nostrarum suscipere semina, conceptus fovere, partus solet edere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:5)
Hos partus alvus ille propheticus parturivit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:12)
Masculum igitur et parturivit, et peperit, qui spiritum salutis effudit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:15)
Animae partus mature producendos:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION