라틴어 문장 검색

At vero ubi deferbuerint diluvia passionum, et auditi verbi compertaeque doctrinae plurimi studuerint esse consortes, jam non unius patrimonium, sed commune bonum esse incipit disciplina virtutis, et tamquam sapientiae poculum hauritur a plurimis qui ante sitientes bibere noluerunt, sicut nunc fervent diluvia in pectoribus Judaeorum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:14)
Cum enim alii deperissent, solus vitae egregiae merito, et praerogativa virtutis apud Deum dives, non est expertus malitiae corruptelam, per quem factum est ne totum corpus generis humani vel abolitum videretur in terris, vel a Dei abscissum gratia relinqueretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:10)
ubi periculum est, viriles quaedam et fortiores disceptationes menti adhaereant, et eo se mens quasi quamdam tueatur sobolem filiorum, quo tempestatibus et gravioribus passionibus acies quaedam virilis occurrit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:2)
Etenim grata animi virtus passionem dubitationis excludit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:7)
Si quis reti subtili haurire cupiat aquam, sic qui malitiam ex pectoribus hominum conatur auferre.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:18)
ex illa enim aetate crescit malitia, licet alibi legerimus quod non sit sine peccato nec unius diei infans [propter peccatum originale, sed non actuale] (Job.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:8)
Immitis enim et agrestis est omnis malitia, et inflatur aerio quodam tumore.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:5)
Nec illud obscurum, quod reptilia quaedam lethalium quamdam habent speciem passionum, a quibus venenum quoddam menti videtur infundi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:6)
non etiam luxuria atque deliciis tamquam lubricum et caducum vitae hujus agat cursum, sed continentia et temperantia abigat a se vir sapiens hujusmodi passiones.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:9)
Ergo venenatorum reptilium similes immundas in corpore accipe passiones, mansuetorum autem decoras.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:6)
Cupiditas mollior, et ira, et timor, hae noxiae animae passiones sunt;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:8)
affectus autem innoxii, passiones bonae sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:9)
Quod autem ad altiorem sensum pertinet, hoc est, unde magis dictum est quod irrationabiles passiones ita debeant menti sapientis, ut olera rustico esse subjecta;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 4:1)
Sed et si quis virtutum epulas fortiores sibi exhibere non possit, hujusmodi tamen habeat passiones, quae non noceant, sed delectent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 4:4)
In carne enim delectatio et passio est, non mens et ratiocinatio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION