라틴어 문장 검색

consule laetatur post plurima saecula viso Pallanteus apex;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:277)
licet unus in omnes consul eas, magno sextus tamen iste superbit nomine:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:282)
Libyae post proelia crimen concidit Eoum, rursusque Oriente subacto consule defensae surgunt Stilichone secures.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:3)
ergo avidae tantosque novi spe consulis annos elusae dominae pergunt ad limina Romae, si minus adnuerit precibus, vel cogere certae cunctantem votoque moras auferre paratae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:101)
te consule necdum digna feror?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:138)
nullo sarciri consule damnum excepto Stilichone potest.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:158)
libertas populi primo tunc consule Bruto reddita per fasces;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:164)
Vidit ut optato se consule Roma potitam:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:196)
quod superest unum precibus, fortissime consul, adde meis, urbique tuum largire parumper, quem rogat, adventum, quam tu belloque fameque depulsa terris iterum regnare dedisti.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:200)
spectabunt cupidae matres, spargentur et omnes flore viae, superet cum Pincia culmina consul arduus, antiqui species Romana senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:205)
"En, cui distulimus melioris saecla metalli, consul adest.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:232)
gelidas hinc Lucifer ornat, hinc Aurora comas iuxtaque adludit habenis aureus et nomen praetendit consulis Annus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:242)
sed non inmodicus proprii iactator honoris consul, Roma, tuus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:18)
Proxime dis consul, tantae qui prospicis urbi, qua nihil in terris complectitur altius aether, cuius nec spatium visus nec corda decorem nec laudem vox ulla capit;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:69)
macte novis consul titulis!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:99)

SEARCH

MENU NAVIGATION