라틴어 문장 검색

et cum plebem hinc provocatione hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, et cum religione inviolatos eos tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemviris nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris Liberi Liberaeque venum iret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 605:1)
institutum etiam ab iisdem consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 612:2)
haec omnia ut invitis, ita non adversantibus patriciis transacta, quia nondum in quemquam unum saeviebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 614:1)
cum diem Appio Verginius dixisset et Appius stipatus patriciis iuvenibus in forum descendisset, redintegrata extemplo est omnibus memoria foedissimae potestatis, cum ipsum satellitesque eius vidissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 617:1)
sunt qui iussu tribunorum aediles functos eo ministerio scribant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 639:2)
ea primum moderatio tribuni metum patribus dempsit, eademque auxit consulum invidiam, quod adeo toti plebis fuissent ut patrum salutis libertatisque prior plebeio magistratui quam patricio cura fuisset, et ante inimicos satietas poenarum suarum cepisset quam obviam ituros licentiae eorum consules appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 656:1)
duos etiam patricios consularesque, Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 719:2)
discordia ordinum et venenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum nec nobis imperii nec vobis libertatis est modus, dum taedet vos patriciorum, nos plebeiorum magistratuum, sustulere illis animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 743:1)
etsi patribus videbamus iniquum, patricium quoque magistratum plebi donum fieri vidimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 746:4)
en unquam creditis fando auditum esse Numam Pompilium, non modo non patricium sed ne civem quidem Romanum, ex Sabino agro accitum, populi iussu, patribus auctoribus Romae regnasse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 33:1)
claudiam certe gentem post reges exactos ex Sabinis non in civitatem modo accepimus sed etiam in patriciorum numerum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 37:1)
ex peregrinone patricius, deinde consul fiat, civis Romanus si sit ex plebe, praecisa consulatus spes erit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 38:1)
tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 44:5)
nemo plebeius patriciae virgini vim adferret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 49:1)
patriciorum ista libido est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION