라틴어 문장 검색

quid enim necesse est, tamquam meretricem in matronarum coetum, sic voluptatem in virtutum concilium adducere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 16:1)
quae quia partus matronarum tueatur a nascentibus Natio nominata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:2)
Qua ex causa cum bellum Romanis Sabini intulissent proeliique certamen varium atque anceps fuisset, cum T. Tatio, rege Sabinorum, foedus icit matronis ipsis, quae raptae erant, orantibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 20:1)
Ergo, inquit Scipio, cum ille Romuli senatus, qui constabat ex optimatibus, quibus ipse rex tantum tribuisset, ut eos patres vellet nominari patriciosque eorum liberos, temptaret post Romuli excessum, ut ipse regeret sine rege rem publicam, populus id non tulit desiderioque Romuli postea regem flagitare non destitit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 36:1)
Parere quaedam matrona cupiens dubitans, essetne praegnans, visa est in quiete obsignatam habere naturam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 214:20)
"Parere quaedam matrona cupiens, dubitans essetne praegnans, visa est in quiete obsignatam habere naturam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 215:1)
peteret cum in Sicilia hereditatem se petere dictitasset, neque magno opere dixi esse nobis laborandum, quod nihilo magis ei liciturum esset plebeio rem publicam perdere quam similibus eius me consule patriciis esset licitum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 9:4)
in his inventae sunt quinque imagunculae matronarum in quibus una sororis amici tui hominis bruti qui hoc utatur et illius lepidi qui haec tam neglegenter ferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 47:16)
placet igitur etiam me expulsum et agrum Campanum perisse et adoptatum patricium a plebeio, Gaditanum a Mytilenaeo, et Labieni divitiae et Mamurrae placent et Balbi horti et Tusculanum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 7 9:5)
dum enim unus erit patricius magistratus, auspicia ad patres redire non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 5 7:4)
fuerunt enim patricii minorum gentium, quorum princeps L. Papirius Mugillanus, qui censor cum L. Sempronio Atratino fuit, cum ante consui cum eodem fuisset, annis post R. c. cccxii;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 3:2)
quorum quidem tu omnium patriciorum imagines habeas volo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 3:9)
"vos, o patricius sanguis, quos vivere fas est occipiti caeco, posticae occurrite sannae."
(페르시우스, 풍자, satire 147)
mihi festa luce coquatur urtica et fissa fumosum sinciput aure, ut tuus iste nepos olim satur anseris extis, cum morosa vago singultiet inguine vena, patriciae inmeiat vulvae?
(페르시우스, 풍자, satire 654)
An ut matrona ornataphaleris pelagiis tollat pedes indomita in strato extraneo?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION