라틴어 문장 검색

"quem tu, maligne, mysticis minitans ignem litteris, flagrabis ipse hoc iustius."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.60)
pavens deinde introspicit, admota quantum postibus acies per artas cardinum intrare iuncturas potest.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.95)
praecurrit index his repente cognitis Romanus acris heros excellentiae, venire in armis perduelles nuntiat animos paventum praestruens hortatibus, stent ut parati neve cedant turbini.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.118)
"iam quis paventum corda terror occupat Iunonis iram si polite expresserit?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1113)
"ignosco fatuis haec tamen vulgaribus, quos lana terret discolora in stipite, quos saepe falsus circulator decipit, quibus omne sanctum est, quod pavendum rancidac edentularum cantilenae suaserint."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1117)
Id paves ne ducas tu illam, tu autem ut ducas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 253)
Olim quidem te causae impellebant leves Quod nunc minitare facere ut faceres, Sosia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 421)
gravius denique Minitemur, si cum illo habuerit rem postea.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 4154)
quum mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 423)
minitatur malum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 640)
Aeneas mortem contra praesensque minatur exitium, si quisquam adeat, terretque trementis excisurum urbem minitans et saucius instat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 28:7)
sed me per hostis Mercurius celer denso paventem sustulit aere, te rursus in bellum resorbens unda fretis tulit aestuosis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 73)
Qualem ministrum fulminis alitem, cui rex deorum regnum in avis vagas permisit expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flavo, olim iuventas et patrius vigor nido laborum propulit inscium, vernique iam nimbis remotis insolitos docuere nisus venti paventem, mox in ovilia demisit hostem vividus impetus, nunc in reluctantis dracones egit amor dapis atque pugnae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 41)
quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen, quis Germania quos horrida parturit fetus incolumi Caesare?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 59)
te fontium qui celat origines Nilusque et Hister, te rapidus Tigris, te beluosus qui remotis obstrepit Oceanus Britannis, te non paventis funera Galliae duraeque tellus audit Hiberiae, te caede gaudentes Sygambri conpositis venerantur armis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 147)

SEARCH

MENU NAVIGATION