라틴어 문장 검색

Sanctarum virginum et viduarum societatem adpete, et si sermocinandi cum viris incumbit necessitas, arbitros ne devites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paveas nec erubescas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:12)
Qui per Osee quondam tibi rigidus minabatur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:17)
Romanus exercitus, victor orbis et dominus, ab his vincitur, hos pavet, horum ferretur aspectu, qui ingredi non valent, qui, si terram tetigerint, se mortuos arbitrantur, et non intellegimus prophetarum voces:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:15)
Melius est tibi desiderare absentem quam pavere ad singula, cum quo loquatur, quid loquatur, cui adnuat, quem libenter aspiciat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:6)
"nutant alte populoque minantur."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III102)
hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas, hoc cuncta effundunt animi secreta:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI94)
haec tamen ignorat quid sidus triste minetur Saturni, quo laeta Venus se proferat astro, quis mensis damnis, quae dentur tempora lucro:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI281)
huius enim stat currus aeneus, alti quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci bellatore sedens curvatum hastile minatur eminus et statua meditatur proelia lusca.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII57)
"nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur;"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV105)
crocodilon adorat pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV2)
Cum senatu quoque vehementius aequo bonoque certatum est, adeo ut relictis sedibus solitudinem et interitum patriae suae minaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 5:1)
Nihil enim postea valuit, quamquam omnia expertus more anguium, qui optrito capite postremum cauda minantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 24:2)
Cum tot tantisque ludibriis exultaret inpune, rogandis Gracchorum legibus ita vehementer incubuit, ut senatum quoque cogeret in verba iurare, cum abnuentibus aqua et igni interdicturum minaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 2:1)
sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet seque tum palam ac professe incendium suum restincturum ruina minaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 7:2)
Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne periret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION