라틴어 문장 검색

Ut enim in rebus amat fieri dubiis et turbatis, hinc equitum nostrorum accursu, inde navigiis vectorum militum impetu repentino perterrefacti, evadendi subsidium velox locorum invenere prudentes, quorum digressu miles libere gradiens, opulentas pecore villas et frugibus rapiebat, nulli parcendo, extractisque captivis, domicilia cuncta, curatius ritu Romano constructa, flammis subditis exurebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 7:1)
Terrebat autem nos plenilunium noctis, et planities supina camporum, nulla (si occupasset artior casus,) latibula praebere sufficiens, ubi nec arbores nec frutecta nec quicquam praeter herbas humiles visebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 14:1)
Extemplo igitur equites citi mittuntur ad Cassianum, Mesopotamiae ducem, rectoremque provinciae tune Euphronium, compulsuri agrestes cum familiis et pecoribus universis ad tutiora transire, et agiliter deseri Carras, oppidum invalidis circumdatum muris;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 3:1)
Et imperatis sine mora completis, iniecto igni furentis elementi vis maxima, frumenta omnia cum iam stipula flaventi turgerent, herbasque pubentes ita contorruit, ut ad usque Euphraten, ab ipsis marginibus Tigridis, nihil viride cerneretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 4:1)
Accitis igitur regis imperio proeliatoribus universis, strictoque comminus ferro, cum sanguis utrubique immensis caedibus funderetur, oppilatae sunt corporibus fossae latiorque via ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam civitate oppleta, cum omnis defendendi vel fugiendi spes esset abscisa, pecorum ritu armati et imbelles sine sexus discrimine truncabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 4:1)
Hostiarum tamen sanguine plurimo aras crebritate nimia perfundebat, tauros aliquotiens immolando centenos, et innumeros varii pecoris greges, avesque candidas terra quaesitas et mari, adeo ut in dies paene singulos milites carnis distentiore sagina, victitantes incultius, potusque aviditate corrupti, umeris impositi transeuntium, per plateas ex publicis aedibus, ubi vindicandis potius quam cedendis conviviis indulgebant, ad sua diversoria portarentur, Petulantes ante omnes et Celtae, quorum ea tempestate confidentia creverat ultra modum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 6:1)
Rex autem Iuba, Punicorum confisus textu librorum, a monte quodam oriri eum exponit, qui situs in Mauritania despectat oceanum, hisque indiciis hoc proditum ait, quod pisces et herbae et beluae similes per eas paludes gignuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 8:1)
Oleum usus communis herba quadam infectum, condiunt harum rerum periti, ad diuturnitatem servantes et , dum ex materia venenatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 38:2)
Eius pleraeque partes ita ut Margiana, procul a litoribus sunt disparatae, sed humi gignentium fertiles, et pecus quod illic per campestria loca vescitur et montana, membris est magnis compactum et validis, ut indicio sunt cameli, a Mithridate exinde perducti, et primitus in obsidione Cyzicena visi Romanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 56:1)
His contigui sunt Sacae natio fera, squalentia incolens loca, solum pecori fructuosa, ideo nec civitatibus culta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 60:1)
hic patulum alibi molli devexitate subductum, ideoque satietate frugum et pecoribus et arbustis exuberat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 65:3)
Quo cognito hostes, ut inedia nos cruciarent, herbas cum adultis segetibus incenderunt, et conflagratione procedere vetiti, stativis castris dum flammae senescerent tenebamur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 7:1)
Progressi itaque stadia septuaginta, attenuata rerum omnium copia, herbis frumentisque crematis, ex flammis ipsis raptas fruges et pabula, ut quisque vehere potuit, conservavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 10:1)
Et pax specie humanitatis indulta, in perniciem est versa multorum, qui fame ad usque spiritum lacerati postremum, ideoque latenter progressi, aut imperitia nandi gurgite fluminis sorbebantur, aut si undarum vi superata venirent ad ripas, rapti a Saracenis vel Persis, quos (ut diximus paulo ante), exturbavere Germani, caedebantur ut pecora, vel longius amendati sunt venundandi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 1:1)
Unde cognito per porrectam planitiem ad usque lapidem septuagensimum, in regionibus aridis nec aquam inveniri posse praeter salsam et faetidam, nec ad victum aliquid nisi abrotonum et absinthium et dracontium, aliaque herbarum genera ut tristissima, vasa quae portabantur, aquis impleta sunt dulcibus, et mactatis camelis, iumentisque aliis, alimenta quaesita sunt, licet noxia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION