라틴어 문장 검색

Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
(불가타 성경, 호세아서, 9장1)
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장8)
Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장10)
Computruerunt semina subtus glebas suas, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, eo quod exaruit triticum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장17)
Quid ingemuit animal, perterrita sunt armenta boum, quia non est pascua eis? Sed et greges pecorum disperierunt.
(불가타 성경, 요엘서, 1장18)
Ecce enim mandabo ego et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram.
(불가타 성경, 아모스서, 9장9)
Et clamavit et dixit in Nineve decreto regis et principum eius dicens: " Homines et iumenta et boves et pecora non gustent quidquam nec pascantur et aquam non bibant;
(불가타 성경, 요나서, 3장7)
Congregatione congregabo, Iacob, totum te; in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio pascuae; et tumultuabuntur a multitudine hominum.
(불가타 성경, 미카서, 2장12)
Et erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum; qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, non est qui eruat.
(불가타 성경, 미카서, 5장7)
Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in praesepibus.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장17)
auferam hominem et pecus, auferam volatile caeli et pisces maris. Et ruinae impiorum erunt; et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장3)
Et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장6)
Et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et, quaecumque profert humus, et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum ”.
(불가타 성경, 하까이서, 1장11)
Haec dicit Dominus Deus meus: " Pasce pecora occisionis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장4)
Et ego pavi pecus occisionis pro mercatoribus gregis. Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Gratiam et alteram vocavi Funiculum; et pavi gregem.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION