라틴어 문장 검색

Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam, tranquillitatem mentis quaerentibus contrariam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 4:3)
sicut est de numero pecoris et de modo agri praefinito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 46:2)
Iam vero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt aput extrema Indiae, corporibus hirtis et avium ritu , nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 11:1)
Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur boves ovesque alias pretii parvi, alias maioris, eaque res faciebat inaequalem multae poenitionem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 3:2)
Omne pecus flammast, omnia quae video.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 14:6)
' An tu forte morbum appellari hic putas aegrotationem graver cum febri rapida et quercera, iumentumque dici pecus aliquod unicum tergo vehens?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 27:1)
Iumentum quoque non id solum significat quod nunc dicitur, sed vectabulum etiam quod a iunctis pecoribus trahebatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 29:1)
etenim omnium regis subditorum Stanleius erat ditissimus, quod postea patuit, inventis in castello suo de Holt quadragina millibus mercarum in pecuniis signatis et vasis aureis et argenteis, praeter iocalia, supellectilem lautam, pecorum greges et armenta, et alia bona mobilia ingenti copia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:15)
Populum praeterea regionis cum pecoribus et bonis suis in loca tuta et praerupta se recipere antea iusserat, et equis citatis ad comitem Surriae (qui in provincia Eboracensi non procul aberat) literas misit ut celeriter subveniret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 4:5)
Recte enim Virgilius, lupus numerum pecorum non curat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:4)
Ignavum fucos pecus praesepibus arcent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 2:1)
"Si sine corde feram nec habentem lumina dedam, Dic, si uesceris, qua me cito dante frueris?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:4)
Factus et antique monachus pro crimine uitae, Carnes detestor, foliis et gramine uescor;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:10)
Coruus, ut est moris fore gutturis improbioris, Sic parat ac tutum pecus hoc deludere brutum:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:9)
Quodlibet ergo pecus michi fer, retributor ut aequus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION