라틴어 문장 검색

temperata apud transmarinas provincias frumenti subvectio, et ne censibus negotiatorum naves adscriberentur tributumque pro illis penderent constitutum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장7)
namque gregarius miles ut tributum annuum pendebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장6)
qui cum inter se complexi in terram ex equis decidissent, ut facile intellegi possent inimica mente contendisse animoque magis etiam pugnasse quam corpore, non prius distracti sunt, quam alterum anima relinqueret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:1)
non enim virtute hostium, sed amicorum perfidia decidit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 5:5)
namque effecit ex novis vectigalibus non solum ut esset pecunia, quae Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset, quae in aerario reponeretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 5:2)
et quo magis paenitentiam prioris sectae approbaret, Nursinos grandi pecunia et quam pendere nequirent multatos extorres oppido egit, quod Mutinensi acie interemptorum ciuium tumulo publice extructo ascripserant pro libertate eos occubuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 12장 1:2)
Sumenti uirilem togam tunica lati claui resuta ex utraque parte ad pedes decidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 10:1)
Icarus primo statim conatu iuxta cubiculum eius decidit ipsumque cruore respersit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 2:2)
et cum ter ueneno temptasset sentiretque antidotis praemunitam, lacunaria, quae noctu super dormientem laxata machina deciderent, parauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 2:2)
ac subinde tacta de caelo Caesarum aede capita omnibus simul statuis deciderunt, Augusti etiam sceptrum e manibus excussum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 1장 1:8)
non multo post in Cantabriae lacum fulmen decidit repertaeque sunt duodecim secures, haud ambiguum summae imperii signum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 8장 2:2)
sed postquam Pisone praelato spe decidit, ad uim conuersus est instigante super animi dolorem etiam magnitudine aeris alieni.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 1:2)
dieque proximo omne genus rerum missilia sparsit, et quia pars maior intra popularia deciderat, quinquagenas tesseras in singulos cuneos equestris ac senatorii ordinis pronuntiauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 5:2)
reos, qui ante quinquennium proximum apud aerarium pependissent, uniuersos discrimine liberauit nec repeti nisi intra annum eaque condicione permisit, ut accusatori qui causam non teneret exilium poena esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 2:4)
ad quem deferebantur, qui uel[ut] inprofessi Iudaicam uiuerent uitam uel dissimulata origine imposita genti tributa non pependissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 12장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION