라틴어 문장 검색

Cumque significata per illam mentis aciem penetrando dulcescerent, adeo spiritus lectitantis fervore devotionis incaluit, ut nunquam possint superare oblivia nec memoria sine gaudio memorare. 3.
(단테 알리기에리, Epistolae 61:2)
64. Bene ergo dictum est, cum dicit quod divinus radius, seu divina gloria, 'per universum penetrat et resplendet':
(단테 알리기에리, Epistolae 116:1)
penetrat, quantum ad essentiam;
(단테 알리기에리, Epistolae 116:2)
hique, qui easdem regiones postea peragrarunt, plurimum virtuti simul ac diligentiae ejus sese debere confitebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.29)
His rebus altius mentem penetrantibus, capitis periculum post suorum terga, hostiumque ante aciem primam, equo in hostes verso, aliquandiu fecit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.50)
Peregrini omnes, qui Americam septentrionalem peragrare instituerunt, Washingtonium semper visebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.35)
Ipsam quoque cellulam meam quasi cogitationum conscium pertimescebam et mihimet iratus et rigidus solus deserta penetrabam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:11)
"Exin fama de mendacio, quae, cum ad matrones pervenerit et earum linguis fuerit ventilata, provincias penetrat."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:27)
peragrabat ergo insulas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:24)
et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V49)
Ita - mirum et incredibile dictu - qui prope quingentis annis domi luctatus est - adeo difficile fuerat dare Italiae caput - his ducentis annis qui secuntur Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem terrarum bellis victoresque peragravit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 2:1)
Primum igitur Laevino consule populus Romanus Ionium mare ingressus, tota Graeciae litora velut triumphanti classe peragravit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 6:1)
Enimvero Flaminino duce invios antea Chaonum montes Aoumque amnem per abrupta vadentem et ipsa Macedoniae claustra penetravimus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 10:1)
Decimus Brutus aliquanto latius Celticos Lusitanosque et omnis Callaeciae populos formidatumque militibus flumen Oblivionis, peragratoque victor Oceani litore non prius signa convertit quam cadentem in maria solem obrutumque aquis ignem non sine quodam sacrilegii metu et horrore deprendit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 12:1)
Hic et urbem ab Hercule conditam Capsam, in media Africa siti anguibus harenisque vallatam, mira quadam felicitate superavit, et saxeo inditam monti Molucham urbem per Ligurem aditu arduo inaccessoque penetravit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION