라틴어 문장 검색

virentem plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis diffugiunt armenta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:5)
saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu vipera delituit caelumque exterrita fugit, aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae, pestis acerba boum, pecorique aspergere virus, fovit humum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:2)
postquam exusta palus, terraeque ardore dehiscunt, exsilit in siccum et flammantia lumina torquens saevit agris asperque siti atque exterritus aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:6)
"O gemitu non frustra exterrita tanto, Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura, tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam stat lacrimans et te crudelem nomine dicit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:5)
pavor est utrobique molestus, improvisa simul species exterret utrumque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 64)
Videas enim plerosque ira percitos exclamantes, ut iudex audiat contrarium id esse, quod admoneatur, sciatque ille, qui pronuntiaturus est in causa, malum quod tacetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 230:3)
Lenienda sunt, quae me exterrent, conpescenda, quae inritant, discutienda, quae fallunt, inhibenda luxuria, corripienda avaritia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 5:2)
Est lucum Silari iuxta ilicibusque virentem Plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, Asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis Diffugiunt armenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 2:4)
Sapiens quidem vincit virtute fortunam, at multi professi sapientiam levissimis nonnumquam minis exterriti sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 30:1)
Maior erit timor, si plus, quo exterreatur, aut propius aspexerit, acrior cupiditas, quo illam amplioris rei spes evocaverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 11:6)
Exterrebunt te non tantum pericula, sed suspiciones;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 10:2)
coit populus uelut publico metu exterritus, uix credit duos tantum fuisse raptores, cum interim producitur publicus pudicitiae hostis, quem una nocte unius uirginis iniuria non fatigauerat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 1:9)
" Ab hoc affectu reges suam flevere potentiam, nec illos magnitudo fortunae suae delectavit, sed venturus aliquando finis exterruit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 102:3)
Descenderit licet e dictatura sua et se togae reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam avide humanum sanguinem bibit quam ille, qui septem milia civium Romanorum contrucidari iussit et, cum in vicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset conclamationem tot milium sub gladio gementium, exterrito senatu :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 74:1)
Atqui equum non crebris verberibus exterret domandi peritus magister;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 101:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION