라틴어 문장 검색

Ita etiam cogitent homines, multa in historia naturali experimenta falso credi et recipi posse, quae paulo post a causis et axiomatibus inventis facile expunguntur et rejiciuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:7)
Sed tamen verum est, si in historia naturali et experimentis magna et crebra et continua fuerint errata, illa nulla ingenii aut artis foelicitate corrigi aut emendari posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:8)
Occurrent etiam in historia nostra et experimentis plurimae res, primo leves et vulgatae, deinde viles et illiberales, postremo nimis subtiles ac mere speculativae, et quasi nullius usus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 290:1)
nos jam sub initiis et ad tempus, tantum lucifera experimenta, non fructifera quaerere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 297:5)
Atque primo, exoptabit aliquis proculdubio sibi monstrari aliquid hujusmodi, quod opere non frustret neque experimento fallat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:4)
non per ignem certe, sed per rationem et inductionem veram, cum experimentis auxiliaribus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 25:2)
secundam, de deducendis aut derivandis experimentis novis ab axiomatibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:5)
licet ad manum non sint calida (nec integra, nec pulveres eorum), tamen ad linguam et palatum parum masticata percipiuntur calida, et quasi adurentia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 63:2)
Fiat hujusmodi experimentum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 80:1)
Fiat experimentum diligenter, utrum per specula comburentia fortissima et optime fabricata radii lunae possint excipi et colligi in aliquem vel minimum gradum teporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:1)
Is vero gradus teporis si fortasse nimis subtilis et debilis fuerit, ut ad tactum percipi et deprehendi non possit, confugiendum erit ad vitra illa quae indicant constitutionem aeris calidam aut frigidam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:2)
Fiat itaque experimentum per ollam figularem multiplici corio obductam ad muniendam ipsam ab aere extraneo, facta mora per tres aut quatuor dies in vase bene occluso;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:9)
Itaque fiat experimentum in fibrosis quae fiunt ex lino;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:5)
Ille vero calor tam tenuis est ut in singulis non percipiatur ad tactum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 118:3)
Etiam faciendum est experimentum latius tam in cineribus et calcibus diversorum corporum, quam per immissionem diversorum liquorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 120:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION