라틴어 문장 검색

Manlio consule bello in Asia cum Gallis perfecto, alter consul M. Fulvius perdomitis Aetolis cum traiecisset in Cephallaniam, circa civitates insulae misit percontatum utrum se dedere Romanis an belli fortunam experiri mallent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 346:2)
in Epiro Ambracienses obsessos in deditionem accepit, Cephallaniam subegit, Aetolis perdomitis pacem dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha2)
his quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 16:1)
exemplum obstabat quod ita comparatum more maiorum erat ne quis qui exercitum non deportasset triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 333:1)
Postumius prima et tertia legione Ballistam Letumque montes obsedit, et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 487:1)
Sempronius eodem tempore in Sardinia multis secundis proeliis Sardos perdomuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 186:2)
per eos dies' consilium habenti regi de summa rerum cum iam consedisset ferocia ab re bene gesta, ausi sunt quidam amicorum consilium dare ut secunda fortuna in condicionem honestae pacis uteretur potius quam spe vana evectus in casum se daret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 678:1)
Phanas inde progressi sunt et spe celerius regressis decem lembis evecti Aegaeo mari Delum traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 353:1)
sed evecti nocte binis aut ternis plerumque lembis Macedones fallebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 359:1)
perdomuerat intra paucos dies terra marique ferocem, locis munimentisque fretam gentem Illyriorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 529:1)
ex eo quot calculi deciderint, sonando singula milia exisse monebunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장11)
lanas evehere Tarento non licet, oves evexit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 244:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION