라틴어 문장 검색

Quoniam uero manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit eoque modo factum est ut continuaret eundo uitam cuius plenitudinem complecti non ualuit permanendo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 2:4)
reliqui ex vestimentis tentoriolis factis atque harundinibus storiisque contextis permanebant.
(카이사르, 아프리카 전기 47:7)
Itemque Caesar dum exercitum intra munitiones suas reducere coepisset, subito universus equitatus ulterior Numidarum Gaetulorumque sine frenis ad dextram partem se movere propiusque Caesaris castra quae erant in colle se conferre coepit, frenatus autem Labieni eques in loco permanere legionesque distinere:
(카이사르, 아프리카 전기 61:2)
Legiones ibi veterana sexta secum reducta ceteras reliquit, quo firmius esset eorum regum imperium, qui neque amorem suorum habere poterant, quod fideliter permanserant in Caesaris amicitia, neque vetustatis auctoritatem, paucis diebus reges constituti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:4)
Simul ad imperi nostri dignitatem utilitatemque publicam pertinere existimabat, si permanerent in fide reges, praesidiis eos nostris esse tutos;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:5)
Permansit in sententia legio vernacula nec ullo timore de gradu deiecta est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 54:7)
Cum diu dubitasset Cassius quid sibi faciendum quidve Lepido esset credendum, neque ullum exitum consili sui reperiret si permaneret in sententia, postulat uti munitiones disicerentur sibique liber exitus daretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:7)
ducem suum Domitium, cuius spe atque fiducia permanserint, proiectis omnibus fugae consilium capere:
(카이사르, 내란기, 1권 20:3)
Prima et secunda acies in armis, ut ab initio constituta erat, permanebat;
(카이사르, 내란기, 1권 41:7)
Hae permanserunt aquae dies complures.
(카이사르, 내란기, 1권 50:1)
Quod si iniquitatem loci timeret, datum iri tamen aliquo loco pugnandi facultatem, quod certe inde decedendum esset Afranio nec sine aqua permanere posset.
(카이사르, 내란기, 1권 71:9)
Nihil Sequani respondere, sed in eadem tristitia taciti permanere. Cum ab his saepius quaereret neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem Diviacus Haeduus respondit:
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 32장3)
reliquasque civitates sollicitant, ut in ea libertate quam a maioribus acceperint permanere quam Romanorum servitutem perferre malint.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 8장4)
Quibus auditis, liberaliter pollicitus hortatusque ut in ea sententia permanerent,
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 21장6)
maritima ab eis, qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio transierunt (qui omnes fere eis nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt) et bello illato ibi permanserunt atque agros colere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 12장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION