라틴어 문장 검색

Quod ubi incidit, diu leniterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 40:1)
diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 4:5)
ex quo caelestis aqua maxime salubris intellegitur, quod etiam venenati liquoris eluit perniciem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 3:4)
Deinde nares perfricato, ut hominem discant odorari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 5:4)
Expressa deinde sanie sinus 5 ipse, qui eam continebat, calida bubula urina eluitur, atque ita linamentis pice liquida et oleo imbutis colligatur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 11장 1:2)
Quidam, cum vitiosam partem inusserunt, urina vetere humana eluunt,atque ita aequis ponderibus incocta pice liquida cum vetere axungia linunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 11장 2:1)
Subtriti pedes eluuntur calefacta bubula urina:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 2:2)
saepius eius lana diducenda, vinoque et oleo insuccanda, nonnunquam etiam tota est eluenda, si diei permittit apricitas:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 5:3)
Nam ea mixtura palatum atque lingua,totumque os perfricatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 22:2)
deinde eluunt, atque ita paleis aut furfuribus obruunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 1:4)
Quamquam vel hos magis tolerabiles putem, qui oblectamenta deliciarum possidendi habendique causa gravi aere et argento pensent, quam illos qui Ponticum Phasim et Scythica stagna Maeotidis eluant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 10:2)
Sunt qui per initia veris apiastrum, atque, ut ille vates ait, Trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, aliasque colligant similes herbas, quibus id genus animalium delectatur, et ita alvos perfricent, ut odor et succus vasis inhaereat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 13:1)
tua, dive Auguste, caelo recepta mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque civilis in exitium hostibus vertant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장6)
In paucis diebus quam Capreas attigit piscatori, qui sibi secretum agenti grandem mullum inopinanter obtulerat, perfricari eodem pisce faciem iussit, territus quod is a tergo insulae per aspera et deuia erepsisset ad se;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 60장 1:1)
maculae pares utrisque, urbana altera et illa Formiana, impressae resident nec eluentur:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 573)

SEARCH

MENU NAVIGATION