라틴어 문장 검색

iterum adversus Pyrrhum dubio eventu pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha11)
cum C. Fabricio consuli is qui ad eum a Pyrrho transfugerat polliceretur venenum se regi daturum, cum indicio ad regem remissus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha13)
PYRRHUS in Siciliam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha1)
iterum Pyrrhum ex Sicilia in Italiam reversum vicit et Italia expulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha5)
res praeterea contra Lucanos et Bruttios et Samnites feliciter gestas et Pyrrhi regis mortem continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha12)
accesserant duae res ad augendam invidiam dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis, quod, cum a perfugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis ab uno eo ferrum ignemque et vim omnem hostilem abstineri iussit, ut occulti alicuius pacti ea merces videri posset, altera ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non exspectata in eo senatus auctoritas est, ad extremum haud ambigue in maximam laudem verso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 276:1)
duplex inde Hannibali gaudium fuit - neque enim quicquam eorum quae apud hostes agerentur eum fallebat, et perfugis multa indicantibus et per suos explorantem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 339:1)
atqui et ad Alliam cum Gallis et ad Heracleam cum Pyrrho utraque non tam clade infamis quam pavore et fuga pugna fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 705:1)
Pyrrho videlicet, qui hospitum numero captivos habuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 711:1)
rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio captivi, sed rediere cum legatis, primoribus civitatis, ad redimendos sese missis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 715:1)
ut vero praesidium mitti ab Hannibale audivit, Pyrrhi superbam dominationem miserabilemque Tarentinorum servitutem exempla referens, primo ne reciperetur praesidium palam vociferatus est, deinde ut receptum aut eiceretur aut, si malum facinus quod a vetustissimis sociis consanguineisque defecissent forti ac memorabili facinore purgare vellent, ut interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 77:1)
postquam his parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 568:1)
per annos centum cum populo Romano bellum gessimus, nullo externo adiuti nec duce nec exercitu, nisi quod per biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit vires quam suis viribus nos defendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 572:1)
dissensionem in urbe perfuga nuntiat Bruttiis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 24:1)
auctore ac duce perfuga Bruttii corona cinxerunt urbem acceptique ab plebe primo impetu omnem praeter arcem cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION